Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.47 Licet ex quadam
tit. De testibus et attestationibus · 12 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Licet ex quadam · alleged in the gloss as de testib., licet ex quadam — 18× per the register · find the allegations →
Institutum
35. q. 6, de parentela.
Valerent
Ut ff. de gradib., non facile.
De auditu
Nisi sint graves personae, et aliquos vidissent in aliquo gradu pro consanguineis se haberi, ut infra eodem capitulo sequitur.
Personae
Non intelligas graves appellari illos qui in dignitate sunt constituti, quia alius est dignitas quam gravitas, ut 4. q. 3, placuit § item in criminali, vers. in secunda lege. Sed graves dicuntur hic qui non sunt leves, puta homo bonae famae et opinionis et antiquus homo. Sicut benemeritus dicitur qui nondum demeruit, ff. de leg. 2, cum pater § rogo; et de leg. 2, cum quidam; et supra, de scrutin., ex parte. Vel seniores hic appellantur graves ad quos recurritur deficientibus testibus de parentela, 35. q. 6, consanguineos. Et senibus in dubiis et antiquis factis maior fides adhibetur, ff. de fid. instrum., si de tabulis; et ff. fam. ercis., si quae sunt; et ff. de leg. 3, si chorus § 1.
Motam
Secus esset si post motam, tunc enim non admitterentur.
Suis
Qui etiam aliis praeferuntur in consanguinitate computanda, quia ipsi melius sciunt suam genealogiam, infra, qui matrim. acc. poss., videtur; 35. q. 6, consanguineos; et 35. q. 6, videtur. Et non ab extraneis sciunt, quia illi non sciunt ita.
Ab uno
Quia ille non sufficeret. Et omnes alii qui causam habent ab uno, pro uno solo reputantur, arg. q. 1. 1, cito; ff. de condi. et demon., cui fundus, in fi. Sed a duobus ad minus debent audivisse. Sed quid si illi duo audivissent ab uno? Non videtur quod valeat, et secundum hoc iudex ascenderet in infinitum. Haec quaestio non procederet. Sufficit ergo quod audiverint a senioribus suis de illa consanguinitate. Et si vellent testificari de eo quod audiverunt a quibuscumque aliis, locum haberet obiectio. Item etsi plures essent testes, et quilibet eorum audivisset ab alio quam alter, non valebit testimonium, nisi quilibet illorum audivisset a pluribus, a duobus ad minus, vel nisi omnes ipsi coniunctim audivissent a duobus. Et ita est arg. quod ille non debet admitti cuius auctor reprobatur, infra, de haeret., fraternitatis. Arg. contra infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua. Sed illud locum habet in accusatore, hoc in teste.
Auctores
Arg. quod infamia non inducit purgationem, quae ab inimico actore vel a levibus personis processit, 11. q. 1, in cunctis; et infra, de accusat., qualiter et quando 2.
Actus legitimi
Quia personis vilibus et indignis portae dignitatis non debent patere, infra, de excess. praelat., inter dilectos; et C. de dignitat., neque famosis, lib. 12; et C. de infam., infames, lib. 10; et arg. 32. q. 5, praeceptum.
Demonstratione
Sic supra, de testib., quotiens; et infra, de cons. et affin., tua; et supra, de testib., cum in tua.
Gradus
Sed numquid tenetur probare de stipite? Non, quia de illo non reperitur cautum, sed tantum de lateribus, ut supra, de testib., series. Et canon ponit fratres pro stipite, 35. q. 5, series; 35. q. 5, parentelae. Sufficit ergo incipere a fratribus, infra, de cons. et affin., tua. Sed quid dices si quidam testes probant de uno latere, et alii probant de alio latere tantum, numquid probata est haec consanguinitas? Io. dixit quod talis probatio sufficit. Et hoc probat taliter, si probatur de Martino quod sit filius Ioannis, per consequens probatur quod Ioannes est pater Martini. Item si alii testes probant quod Bertha est filia Ioannis, per consequens probatur quod Ioannes est pater Berthae. Cum ergo iudici constat quod Ioannes est pater Martini, item constat ei quod est pater Berthae, ergo constat ei quod Martinus et Bertha sunt frater et soror, et sic probata est consanguinitas illorum. Hoc concedebat Io. Et ita non semper requiritur quod testes ab utroque latere notam habeant consanguinitatem. Item si quis vult improbare consanguinitatem, sufficit quod interrumpat primum gradum, supra, de testib., series. Sed hoc non credo, nec discedo ab hac littera et ab aliis iuribus quae dicunt, quod ab utroque latere testes debent computare consanguinitatem, arg. 35. q. 6, de parentela; et supra, de testib., quotiens; et infra, de cons. et affin., tua; et supra, de testib., cum in tua. Ber.
Uno
Sive propinquo sive remoto.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.