The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.26 Series

tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Clemens III.Incipit Series tui rescripti · alleged in the gloss as de testib., series 20× per the register · find the allegations →
In primo gradu
Sufficit enim in computatione consanguinitatis incipere a primo gradu, licet de stipite nihil dicant, infra, de cons. et affin., tua; et 35. q. 5, series; et infra, de divort., porro; et infra, de testib., licet ex quadam.
Instrumentum
Sed qualiter per instrumentum poterat probari quod B. et I. non fuissent frater et soror, quia de consanguinitate non potest instrumentum fieri, ut videtur. Credo quod instrumentum illud non inducebatur directe super consanguinitate, sed indirecte forte in instrumento continebatur sic: super aliquo contractu B. et I. eius filia promiserunt aliquid facere, et sic dicebantur pater et filia, vel appellabantur in instrumento patruus et neptis. Et sic inducebatur, et instrumentum bene poterat produci post aperturam testium semper antequam renunciatum sit vel conclusum in causa, infra, de fide instrum., cum dilectus. Ber.
Iuri contraria
Bene dicit iuri contraria, quia huic obiiciebatur quod testes alterius partis falsum dixerant, ut supra dixi. Et ad falsum probandum non solum post publicationem testium, immo etiam post sententiam testes sunt admittendi, supra, de probat., licet, etiam usque ad viginti annos, infra, de except., cum venerabilis; et infra, de testib., ex tenore; et supra, de testib., sicut; et infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Sic etiam instrumentum potest probari falsum, C. de contrah. et comm. stip., optimam. Vincen. et alii dicunt quod haec consuetudo consonat iuri, quia post publicationem testium non sunt alii testes in contrarium vel ad idem inducendi, arg. supra, de testib., fraternitatis. Et Vincen. dixit quod haec non erat decretalis. Sed salva pace ipsius in hoc non bene dixit, quia in alio casu loquitur hic, quia agitur de falso, ut dictum est. Nec propter hanc decretalem offenditur regula illa, qua ipse dixit quod post publicationem testium non sunt ulterius testes admittendi, quia illud locum habet quando super eodem capitulo inducuntur super quo alii inducti fuerunt, quia illud non licet nec ei qui eos induxit nec adversario, supra, de testib., fraternitatis; et in Auth de testi. § quia vero, coll. 7. Et illa regula generaliter vera est. Quidam tamen dicunt quod non observatur in causa matrimoniali, et ibi non possunt recipi etiam super eodem capitulo. Et dicunt illud esse speciale in favorem matrimonii. Arg. ad hoc infra, de spons., sicut, in fi.; infra, de cons. et affin., ex litteris. Sed ibi testes non fuerant recepti, supra, de probat., causam matrimonii. Et quia post sententiam audiretur, ergo multo fortius ante sententiam. Sententia enim contra matrimonium non transit in rem iudicatam. De hoc dicitur etiam supra, de probat., iuravit. Hic non poterat omitti ista probatio sine periculo animae, ibi poterat omitti sine periculo, quia nullum peccatum in non contrahendo, sed in separando periculum est si non sunt consanguinei.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.