Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.6 Iuravit quidam
tit. De probationibus · 1 gloss
Idem.Incipit Iuravit quidam · alleged in the gloss as de probat., iuravit — 3× per the register · find the allegations →
Partibus
Sic patet quod publicatis attestationibus super eodem articulo non sunt testes ulterius in contrarium admittendi, nec etiam alii testes ad idem probandum, infra, de testib., fraternitatis. Nam ante aperturam testium utraque pars suos testes debet inducere super eodem articulo. Secus si super alio vel super novo pendente ex priori. Tunc bene admittuntur, ut in dicto capitulo infra, de testib., fraternitatis; et infra, de fide instrum., cum Ioannes. Item signatur contra infra, de testib., series; et infra, de testib., cum in tua, in fi.; et infra, de probat., causam matrimonii, ubi publicatis attestationibus recipiuntur testes ad reprobandam consanguinitatem, et hic non recipiuntur. Audivi Vincen. dicentem quod illa non tenebat. Dicit enim quod testibus publicatis numquam sunt super eodem articulo sive ab eo qui illos induxit sive ab alia parte testes ulterius inducendi. Et idem mihi videtur. Potest dici super isto contrario, quod illa decretalis infra, de testib., series, loquitur in matrimonio iam contracto, unde admittuntur ibi testes in favorem matrimonii ad ostendum quod non sit ibi consanguinitas. Unde strictius est ibi agendum quod tolerabilius est aliquos contra statuta hominum etc., infra, de testib., licet ex quadam. Haec decretalis loquitur in contrahendo, unde hic nullum periculum est super prohibitione istorum ne coniungantur. Unde ante aperturam priorum debuit probari in contrarium, sed in separatione matrimonii iam contracti potest esse periculum, quare ibi admittuntur etiam post sententiam, quia sententia contra matrimonium lata non transit in rem iudiciatam, et revocatur falsitate probata, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Multo fortius debet audiri ante sententiam. Assignare potes aliam rationem, ut non sit contra illud quod dictum est, testibus publicatis non sunt alii inducendi. In decretali infra, de testib., series, ideo admittuntur testes post publicationem, quia ante publicationem ignorabat pars illa quae petiit hoc, quae personae positae fuissent in primo gradu, et ideo post publicationem admittuntur, alias non deberent admitti. Sed certe adhuc non videtur ratio ista sufficiens, quia pars illa quae accusabat matrimonium dixit illos consanguineos. Sed hoc potuit scire altera pars, et sic cessat ratio illa. Propter hoc dicunt quidam, quod speciale est in causa matrimonii. Ad hoc praestat optimum arg. infra, de probat., causam matrimonii. Sed contrarium illius decretalis infra, de testib., series, solvitur ibi. Vel dic quod unus tantum hoc iurare volebat, et probatio unius insufficiens est. Et ideo non auditur contra plures maxime, et sic contradicit illa decretalis infra, de testib., series. Et hoc colligitur aperte ex antiqua decretali. Sed compositores huiusmodi compilationis voluerunt hoc mutare quod de iuramento unius dicebatur, quia illud nullam habet dubitationem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.