The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.44 Cum in tua

tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Idem Belvacensi Episcopo.Incipit Cum in tua · alleged in the gloss as de testib., cum in tua 14× per the register · find the allegations →
Ad aliud
Id est, quamvis. Primi testes dixerunt pro matrimonio et secundi contrarium, et primi in causa denunciationis et secundi in causa accusationis, valet dictum secundorum, quamvis contra matrimonium deponant.
Ob aliud
Cum enim in modum denunciationis probatum esset, quod fama erat illos esse consanguineos, et quod esset scandalum si contraherent, inducti fuerant ad improbandam consanguinitatem testes de illa consanguinitate, ut omnis suspicio tolleretur. Et sic contraxerunt, ut infra, de spons., cum in tua, quae est pars istius. Postea vero contracto matrimonio accusatore idoneo comparente, tres vel quatuor alii testes idonei iurarunt illos esse consanguineos, cum directe accusabatur matrimonium. Et ita propter diversum modum agendi possunt iidem et alii testes publicatis attestationibus induci super eodem articulo. Sic supra, de testib., veniens 2; et arg. supra, de testib., cum causa quae. Sed hic non videtur Papa respondere ad quaestionem propositam. Sed dic quod eo ipso quod dixit, si in secundo iudicio illae eaedem personae iuratae dicant id quod dixerunt in primo, valet dictum eorum, datur intelligi quod valet dictum istorum qui secundo sunt recepti, si primi iterum in secundo iudicio non introducantur aut alii, et ita secundum hoc separentur. Sed non videtur quod isti tres vel quatuor praeferantur prioribus undecim vel duodecim, licet ad aliud sint illi inducti et ob aliud isti, nisi in secundo iudicio tales inducerentur, vel tot quod merito praeferrentur prioribus, supra, de testib., de testibus; et supra, de testib., in nostra. Sed dicas quod stabitur istis secundis, si alii in contrarium non inducantur, cum sit alia causa et alius modus agendi. Ber.
In hoc casu
Id est, in causa matrimoniali. Sic exponit Io. Et secundum hoc patet quod si aliqua pars probavit consanguinitatem, pars alia publicatis attestationibus potest improbare consanguinitatem, ut hic videtur, et supra, de testib., series. Nam in causa matrimoniali etiam post sententiam illud potest fieri, cum sententia lata contra matrimonium non transeat in rem iudicatam, supra, de testib., sicut; et infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei; et 35. q. 9, loci nostri § his ita respondetur, in fi. Sed Io. dicit quod tales testes tunc demum sunt recipiendi, cum pars adversa protestatur se velle incontinenti probare consanguinitatem, ne postea sit praesumptio contra ipsam quod velit subornare testes. Sed hoc non credo, quia sive protestetur sive non, bene possunt probare contrarium, cum sit alius articulus in quo agitur de falsitate priorum dictorum testium. De hoc dictum est supra, de testib., series; et supra, de testib., ex tenore. Et verbum istud quod dicit in hoc casu non simpliciter sic expone, id est, in causa matrimoniali indirecte, quia nec ibi publicatis attestationibus ab eadem parte, de iuris rigore debent testes super eodem articulo et eodem modo induci, nec etiam in causa appellationis, supra, de testib., fraternitatis; et supra, de probat., iuravit, ubi de hoc. Sed sic debet exponi in hoc casu, id est, cum probata est consanguinitas contra matrimonium, potest altera pars publicatis attestationibus improbare consanguinitatem, ut in casu huius capituli cum agitur de falsitate priorum testium, ut dictum est. Idem esset in alio impedimento, supra, de testib., ex tenore. Vel sic potest exponi in hoc casu, id est, cum aliter agitur in uno iudicio et aliter in alio, supra, de testib., veniens 2; et supra, de testib., cum causa quae. Tamen si testis dicat contrarium in secundo iudicio ei quod dixit in principio, non valet dictum eius, ut hic colligitur, et supra, de probat., per tuas. Arg. ad hoc infra, de praesump., litteras. Alia tamen expositio melior est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.