Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.42 Cum causa quae
tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Idem Episcopo et Archidiacono Beneventanis.Incipit Cum causa quae · alleged in the gloss as de testib., cum causa quae — 4× per the register · find the allegations →
Tempore
Tempus enim contractus inspiciendum est, infra, de empt. et vend., cum dilecti; C. de rescind. vend., si voluntate, in fi.; et ff. de evict., ex mille § 1; et ff. de minor., denique § scio; et supra, de elect., dudum ad audientiam.
Ad alium
Alium articulum habes infra, de empt. et vend., cum causa. Et est pars istius et olim erat tota integra. Et ibi probatum fuit quod monasterium deceptum fuit ultra dimidiam iusti pretii non determinando quantum ultra. Unde probari modo debet quantum valebat res ultra dimidiam iusti pretii. Sed qualiter debuit probari excessus deceptionis sine quantitate valentiae? Respondeo: hoc modo potuit esse, quia cum res esset vendita pro decem, testes dicebant quod res valebat multo plus de viginti, sed non taxabant quanto plus de viginti. Et illud plus debet probari. Sed illi testes qui fuerunt inducti ad probandum primum articulum, quomodo admittuntur ad probandum secundum? Quia si tunc fuit interrogatus quantum valebat res ultra viginti, et ipse respondit quod nesciebat, non videtur ulterius admittendus. Sed intellige quod simpliciter dixerunt, nec fuerunt interrogati de quantitate excessus. Vel hoc non nocet, quia postea potuit scire quod tunc etiam nesciebat, et informare suam sententiam ex aliis argumentis. Nec propter hoc contrarius sibi, nec dicuntur testes produci super eodem articulo, quia ad aliud inducuntur modo quam prius. Sic supra, de testib., veniens 2; et infra, de testib., cum in tua. Primo enim dixerunt testes quod res valebat ultra viginti, modo dicunt praecise quod res valet ultra viginiti quatuor vel viginti quinque, vel aliam certam quantitatem declarant ultra viginti. Sed qualiter hoc probatur? Dico quod ex qualitate rei et quantitate redituum probatur pretium rei, C. de rescind. vend., si quos; ff. de reb. eorum qui sub tut., si fundus, in princ. Quinque res aestimatur quando potest colligi in quinquaginta annis, in Auth. de alien. et emphyt. § sanctissimas, coll. 9. Quinque etiam consideratur quantum in viginti annis possit colligi, in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § quia vero leonis, coll. 2. Vel etiam aestimatur secundum quod vendi poterat tunc, quia res tantum valet quantum vendi potest, ff. ad Trebel., explicito § si haeres. Nec ex affecti debet aestimari, sed communi aestimatione, ff. ad leg. Falc., pretia, in princ. Ioan. And.
Deceptionis
Licitum est contrahentibus adinvicem se decipere, ff. de minor., in causae § in pretio. Verum est usque ad dimidiam, sed non ultra, ut hic, et C. de rescind. vend., rem maioris; et infra, de empt. et vend., cum dilecti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.