The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata

X 2.27.7 Lator

tit. De sententia et re iudicata · 4 glosses
Idem eidem et V. Archidiacono.Incipit Lator praesentium sua · alleged in the gloss as de re iudic., lator 25× per the register · find the allegations →
Insinuatione
Modo collige ex hoc loco, quod in causis in quibus vertitur periculum animae, potest quis venire contra factum suum, ut revocetur sententia quam ferri procuravit. Et si constiterit ecclesiam fuisse deceptam, revocabitur sententia, infra, de re iudic., consanguinei; et supra, de testib., sicut; et 35. q. 9, loci § his ita, in fi. Alias turpitudinem suam allegans non auditur, infra, de dona., inter dilectos; et infra, de concess. praeben., cum super.
Renitentem
Haec violentia transivit postmodum in consensum per carnalem copulam subsecutam, infra, de spons., ad id quod.
Aetatis
Et hoc contradicit ei quod praemisit de carnali copula, et sic fuit allegatio et ex alia causa fuit matrimonium separatum.
Permanere
Non obstante sententia prius lata, quia contra matrimonium non currit praescriptio, 33. q. 5, quod Deo, etiam si ab illa sententia non fuit appellatum, quia sententia lata contra matrimonium non transit in rem iudicatam, quin revocetur sententia quandocumque error sententiae detectus fuerit, ut hic patet, et infra, de frig. et malef., fraternitatis; 35. q. 9, grave; et 35. q. 9, loci § his ita. Sic nullo tractu temporis matrimonium confirmatur in gradu prohibito contractum, infra, de cons. et affin., non debet. Et quod dici consuevit, sententia contra matrimonium non transit in rem iudicatam, verum est ubi bene coniuncti indebite separantur, quia quos Deus coniunxit, homo separare non potest. Et ideo quandocumque contrarium legitime constiterit, sententia retractabitur. Idem est cum in gradu prohibito aliqui sunt coniuncti vel aliquo alio perpetuo impedimento, quia nullum est ibi matrimonium, unde nullus consensus potest matrimonium inducere inter eos. Sed ubi sententia fertur pro matrimonio ubi nullum subest impedimentum, si ab ea non fuerit appellatum, transit in rem iudicatam, quia iudicatis acquievisse videtur, infra, de re iudic., quod ad consultationem. Unde postea non audietur, immo compelletur alter alteri adhaerere.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.