The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.17 Fraternitatis tuae

tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem Episcopo Placentino.Incipit Fraternitatis tuae litteris · alleged in the gloss as de testib., fraternitatis 18× per the register · find the allegations →
Renunciatum
Maxime quia si non esset renunciatum expresse, ex quo publicatae fuerunt attestationes, non possunt postea alii testes super eisdem capitulis induci, infra, de testib., de testibus; et infra, de testib., intimavit.
Receptos
Et sic patet quod idem testis pluries potest recipi contra aliquem. Sed contra videtur 4. q. 3, placuit § item in criminali; ff. de testi., produci. Contraria loquuntur in criminali. et ibi qui semel tulerit testimonium contra aliquem, praesumitur inimicus eius si iterum velit contra ipsum testificari, infra, de accusat., meminimus.
Novis
Pendentibus ex veteribus et quae ex illis oriantur, infra, de fide instrum., cum Ioannes; et C. de temp. appel., per hanc. Et in principali causa apertis attestationibus super novo capitulo orienti ex primis recipiuntur testes, infra, de testib., series; et infra, de testib., ex tenore. Sed contrarium videntur dicere leges, quia etiam super eisdem capitulis in causa appellationis novi testes recipi possunt, C. de appellat., eos § 1; et C. de appellat., eos § 2; C. de temp. appel., per hanc. Et sic etiam observatur in iudicio saeculari. Sed authenticum dicit contrarium, et concordat huic capitulo quod postquam aliquis dicit testificata, non potest ulterius testes producere super his, super quibus introducti sunt, in Auth de testi. § quia vero, coll. 7. Sed domini legum satis frivolam adhibent solutionem. Intelligunt enim authenticum in eadem causa ante sententiam diffinitivam, et leges istas in causa appellationis. Sed ratio prohibitionis remanet in eadem causa appellationis, quae fuit in principali, scilicet periculum subornationis. Et ideo quia causa remanet eadem utrobique, eadem debet esse prohibitio utrobique. Et ubi est eadem ratio, idem iudicium habendum est, supra, de translat., inter corporalia; ff. ad leg. Aquil., illud. Et alibi quotiens vitium ex una radice nascitur, consequens est ut eadem lege tollatur, C. de nupt., si libertam. Unde dicendum est quod apertis attestationibus ulterius non recipiantur super eisdem articulis alii testes. Et leges praedictae recte possunt intelligi, ut habeant locum super novis articulis pendentibus ex prioribus, et sic concordabunt iuri canonico, et in Auth de testi. § quia vero, coll. 7, in quo non distinguitur utrum in causa principali vel in causa appellationis.
Iuramentis
Aliter enim non admitterentur nisi a partibus remissum fuerit, infra, de testib., tuis quaestionibus. Forma vero secundum quam iurare debent talis est. Iurabunt enim quod dicent totam veritatem iudici vel cui commiserit, quam noverint de re illa super qua iurant, 3. q. 9, hortamur; et in Auth de testi. § 1, coll. 7. Item quod nullam interserant falsitatem, 2. q. 4, nullam; et 3. q. 9, pura. Item quod pro utraque parte dicent veritatem quam sciunt, 14. q. 5, non sane. Item quod dicent omnem veritatem sive interrogati sive non, arg. infra, de accusat., cum dilecti. Item quod non pretio nec amore, nec timore vel odio, seu pro alio commodo testimonium dicent, infra, de testib., quotiens; infra, de testib., licet ex quadam § testes. Tanc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.