Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.18 Intimavit
tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Idem Exonensi Episcopo.Incipit Intimavit R. presbyter · alleged in the gloss as de testib., intimavit — 8× per the register · find the allegations →
Eorum
Scilicet testium qui iam erant inducti et recepti. Nam si dicta illorum publicata fuissent, nec isti nec alii reciperentur ulterius, ut supra, de testib., fraternitatis, dictum est.
Iuramento
Eo enim ipso quod voluit subtrahere copiam probationis adversario suo, praesumitur iniquam causam fovere, et experiri debet in se iudicis auctoritatem elusam, 3. q. 7, infames, vers. si quis autem; et infra, de testibus cog., pervenit 1. Ideoque non obstante iuramento tali, quod inique fuit extortum, iurabunt dicere veritatem super negotio principali, cum illud iuramentum illicitum fuerit et sine peccato servari non posset, cum celare veritatem sit peccatum mortale, 11. q. 3, quisquis; infra, de crim. falsi, falsidicus. Et denunciandi sunt illo iuramento non teneri, infra, de testib., constitutus. Et est expressum infra, de accusat., olim. Temerarium enim iuramentum non repellit a promotione, infra, de iureiur., sicut ex litteris, ergo nec a testimonio, ut hic dicit. Aliter tamen alii intelligunt, quod isti non debent iurare super principali, sed solummodo ad detegendum tantae calliditatis commentum, infra, de testibus cog., pervenit 1. Sed illud ibi exponitur. Credo ei standum quod primo dixi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.