The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.20 De crimine falsi

X 5.20.1 Falsidicus

tit. De crimine falsi · 4 glosses
Augustinus.Incipit Falsidicus testis tribus · alleged in the gloss as de crim. falsi, falsidicus 7× per the register · find the allegations →
Obnoxius
Id est, obligatus.
Iudici
Qui eum extraordinarie punire potest causa durante, C. de testi., nullum. Sed causa finita potest accusari lege Cornelia de falsis, ff. ad leg. Corn. de fals., poena legis; et etiam lege Cornelia de sicariis, ff. ad leg. Corn. de sic., lege Cornelia de sicariis et veneficiis tenetur, 1. resp.; et ff. ad leg. Corn. de sic., lege Cornelia de sicariis et veneficiis tenetur § praeterea. Punitur enim falsus testis, et si conatus non habuit effectum sententia tamen per falsum testimonium dicta vel instrumenta falsa retractari debet falsitate reperta usque ad viginti annos, supra, de except., cum venerabilis. Nec est mandanda executioni si hoc obiiciatur, infra, de crim. falsi, super eo, ubi de hoc. Et nulla est secundum quosdam, quia ex ea non datur exceptio, ff. de exception., qui agnitis. Dominus Azo dicebat quod est aliqua, sed non datur ex ea exceptio cum effectu, ff. de re iud., divus. Quousque enim constet de falsitate habetur interim pro sententia, supra, de fide instrum., accepimus, ubi de hoc.
Laedit
Quia in tribus offendit triplex poena ei debetur. Primo quia Deum offendit septennis poenitentia sibi iniungitur pro periurio, 6. q. 1, quicumque. Quia iudicem delusit, infamabitur, 12. q. 5, quisquis convictus. Et verberibus castigabitur, 5. q. 5, illi qui. Vel extraordinarie punietur, ut dictum est in proxima notula. Et quia proximum laedit iuxta modum laesionis punietur, arg. 3. q. 9, nihilominus; licet ibi non loquatur de tali poena.
Reus
De hoc habes 11. q. 3, quisquis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.