The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.4 Pervenit

tit. De testibus cogendis vel non · 6 glosses
Idem.Incipit Pervenit ad audientiam · alleged in the gloss as de testibus cog., pervenit 1 6× per the register · find the allegations →
Iuramento adstrinxit
Quod fuit temerarium et illicitum, et ideo non servandum. Unde non obstante tali iuramento compelli debet ferre testimonium super negotio principali, supra, de testib., intimavit; et supra, de testib., constitutis 1. Et debet denunciari non teneri illo iuramento, ut in capitulo supra, de testib., constitutis 1; et infra, de accusat., olim, ubi de hoc. Ber.
Nemo debet
Haec verba habuisti supra, de testib., constitutis 1; et 3. q. 7, infames § sunt autem, vers. si quis autem; et C. de postulan., providendum. Ber.
Instrumenta
Quod si fecerit, tenetur ad interesse, 12. q. 2, si quis de clericis.
Ostendit
Praesumptive. Sicut praesumitur contra illum qui ad pecuniae corruptelam descendit, C. de po. iud. qui mal. iud., constitit.
Elusam
Quia instrui iudex non poterat super causa illo procurante, ff. de off. procon., nec quicquam § ulti.
Commentum
Ex hoc videtur quod non sit cogendus dicere veritatem super principali, sed tantummodo revelare hanc fraudem. Et hoc dicebat Laur. Et debebat procedi in causa tamquam deposuisset contra illum, et sic habebat illum pro producto fraude revelata. Et sic servabit iuramentum suum, et hoc colligi videbatur ex antiqua decretali. Sed hoc non est verum, ut hic dicit. Et quod dictum est: ad detegendum tantae fraudis etc., supple: et nihilominus super principali debent compelli, ut dicunt illa iura, arg. supra, de testib., intimavit; et supra, de testib., constitutis 1; et arg. infra, de testibus cog., venerabilis. Et arg. contra infra, de testibus cog., dilectorum, ubi solvitur. Dic quod non compellitur super principali, ut dicebat Laur. Sed ad fraudem detegendam debet compelli, ut postea denuncietur non teneri illos iuramento, postea poterit iurare super principali si voluerit. Sed non debet compelli, et sic planum est et nullum contrarium, ut dicit Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.