The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.10 Dilectorum

tit. De testibus cogendis vel non · 1 gloss
Honorius III. Abbati S. Eugenii, et Magistro G. canonico Senensi.Incipit Dilectorum filiorum Vulterani · alleged in the gloss as de testibus cog., dilectorum 12× per the register · find the allegations →
Super criminibus
Circa compulsionem testium nota quod in causa civili ubi aliter veritas haberi non potest, indistincte sunt compellendi tam clerici quam laici ne veritas occultetur, 14. q. 2, quamquam. Et quia mortaliter peccant qui veritatem occultant, 11. q. 3, quisquis. Unde monitione praemissa indistincte compelli debent testes, supra, de testibus cog., super eo. Et eo ipso quod monitus non vult testificari, praesumitur quod etiam malitiose hoc faciat, ut saepius dictum est supra, de testibus cog., causam. Quandoque tamen in pecuniariis causis non compelluntur, ut in mediatoribus qui non compelluntur ferre testimonium in contractibus in quibus mediatores fuerunt, nisi de consensu partium, in Auth de testi. § quoniam, coll. 7. Item in aliis casibus qui quasi privilegiati sunt, 4. q. 3, si testes § item in criminali, vers. item inviti; 4. q. 3, si testes § publicani; 4. q. 3, si testes § item is qui non detrectandi; 4. q. 3, si testes § item is qui exercitui. In criminibus vero patet hic quod compellendi non sunt, et arg. ad hoc C. de testi., si quando, in princ.; et supra, de testibus cog., pervenit 2. In contrarium videtur quod bene sunt compellendi, supra, de testibus cog., super his; et supra, de testibus cog., cum contra, in quibus expresse compellitur. Et arg. supra, de testib., cum causam quae, vers. testes autem etc. Sed ibi vers. ille solvitur et ad principales testes illud restringitur, et 4. q. 3 § item in criminali, vers. item lege Iulia publicorum iudiciorum. Ex eo enim quod certae personae ibi non compelluntur, datur intelligi quod aliae compellantur, quia quod de uno negatur, de alio etc., 25. dist., qualis; ff. de testi., lege Iulia. Illae enim personae privilegiatae sunt propter connexitatem. Unde aliae omnes compelluntur. Super hoc dicant quidem quod si agatur directe in modum accusationis, non sunt testes compellendi. Si vero civiliter agitur de crimine in modum exceptionis vel denunciationis aut etiam inquisitionis, tunc compelluntur, ut supra, de testibus cog., super his; et infra, de simon., licet Heli. Sed huic distinctioni contradicit expresse haec decretalis, quia non poterat agi criminaliter in hac decretali sed civiliter tantum duabus rationibus. Primo quia hic agebatur causa conventionis et reconventionis inter episcopum et capitulum, ut patet in antiqua, et quia per procuratorem, ut littera ista dicit procuratoribus constitutis. Sed procurator non intervenit in causa criminali, infra, de accusat., veniens; et ff. de public. iud., accusatore § ulti.; et 5. q. 3, in criminalibus. Et in crimine non fit mutua accusatio vel denunciatio, quia non relatione criminum, sed innocentia reus purgatur, ff. de public. iud., is qui; et 3. q. 11, neganda. Et sic necesse est, ut dicamus, quod hic obiiciebantur crimina testibus, ut a testimonio repellerentur. Et ideo dicit cogatis testes, scilicet qui nominati fuerint praeterquam super criminibus. Ideoque dicendum est quod super criminibus testes compellendi non sunt, sive directe agatur de crimine sive civiliter, ut hic patet, et supra, de testibus cog., pervenit 1. Et haec est ratio, quia in infamiam alterius nemo debet facile prosilire, quia tales detractores dicuntur, 6. q. 1, ex merito; et 6. q. 1, sapiens; 6. q. 1, deteriores; 6. q. 1, summa. Ergo multo fortius nec compelli. Qualiter respondebis capitulis supra proximis? Ad illud supra, de testibus cog., super his, dicas quod ibi compelluntur testes ad probandum infamiam sive irregularitatem contra electum, ne indigna persona ad apicem dignitatis promoveatur per surreptionem, quia vilis persona ad tantam dignitatem surreptione promoveri non debet. Et iudex ex officio suo hoc facere debet propter publicam utilitatem, quia ille omnibus de sua plebe praeficitur, et sic est quasi speciale in causa inquisitionis, et infra, de simon., licet Heli. Et inquisitio non fit nisi ubi infamia praecessit, unde ibi non compelluntur testes in infamiam alicuius, sed ex tali compulsione si probentur crimina, oritur infamia, supra, de testib., testimonium. Et quia ibi agebatur de falso per inquisitionem, ideo compelluntur testes ne talis falsitas remaneat impunita ex defectu testium, in quo casu intelligitur proximum capitulum supra, de testibus cog., cum contra. Quia dico illud speciale in crimine falsi, et praecipue in litteris Papae in quibus multa specialia sunt, infra, de crim. falsi, ad falsariorum, et idem in casu sequentis capitulis infra, de crim. falsi, accedens. Dico ergo quod ubicumque agitur actione odiosa vel exceptione, per quam ad infamiam alicuius procedatur, non sunt compellendi testes, ut dictum est, nisi in casibus praedictis. Secundum leges compelluntur, nisi in casibus ubi specialiter non debet compelli, ut dictum est. Et hoc dicunt Tanc. et Vincen. Alii contrarium dicunt prout dictum est. Sed supradictis omnibus rationibus potest de facili responderi secundum illos qui dicunt quod semper compellendi sunt testes, nisi agatur criminaliter tantum. Dic quod nullus criminalis erat quaestio inter episcopum et capitulum, sed civilis tantum, ut patet in integra in quinta compilatione, scilicet conventio et reconventio. Et quod dicit: testes qui nominati fuerint, cogatis veritati testimonium perhibere, si gratia, odio vel timore se subtraxerint, praeterquam super criminibus. Sic debet intelligi quod testes in civilibus quaestionibus sunt compellendi, sed in criminalibus non debent compelli. Et sic Papa providit hic novum ius, et sic contrarium nullum contra istos. Et sic non oportet dicere, ut dicunt quod hic erat controversia inter episcopum et capitulum super pluribus articulis civilibus et super criminalibus. Et quod isti erant procuratores ad excusationes tantum allegandas, vel quod dati erant lite contestata. Ista stare non possunt, ut patet in antiqua decretali, et per iura praedicta. Civilis enim et criminalis quaestio non concurrunt simul, immo criminalis praeiudicat civili, 3. q. 11, non est § aliquando. Sed magis aequum videretur quod semper compellerentur qualitercumque agatur, ne crimina remaneant impunita, dum tamen non criminaliter directe, nec per viles personas quis condemnetur. Arg. contra infra, de sent. excom., ut famae, cum suis concordantiis ibi positis; et arg. infra, de collus., scripta; et infra, de collus., crimina; et infra, de collus., in tantum; et supra, de testib., cum causam quae, vers. testes autem etc.; et supra, de testibus cog., super his; et supra, de testibus cog., cum contra; et infra, de testibus cog., venerabilis. Inno. iiii dicit quod ubi non est peccatum tacere, id super quo testes inducuntur non sunt compellendi. Sed si peccatum est tacere, compelluntur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.