Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non
X 2.21.1 Causam matrimonii
tit. De testibus cogendis vel non · 3 glosses
Alexander III. Papiensi Electo.Incipit Causam matrimonii quae · alleged in the gloss as de testibus cog., causam — 1× per the register · find the allegations →
Occultent
Sic 14. q. 2, quamquam. Haec enim est causa quare testes compellunt, ne veritas occultetur, et ne malus ut bonus aestimetur, ut in capitulo 14. q. 2, quamquam. Et qui veritatem occultat, peccatum committit mortale, 11. q. 3, quisquis. Ideoque compellitur.
Timore
Tunc enim testes sunt compellendi, alias non videtur quod compelli debeant, infra, de testibus cog., super eo. Ex eo enim quod non vult ferre testimonium, praesumitur contra ipsum. Unde dico illum statim compellendum, nisi constaret per alios quod bene possit veritas comprobari.
Eorum nuncio
Puta si fuerint debiles vel infirmi vel egregia persona, supra, de testib., si qui; et ff. de iureiuran., ad personas. Arg. contra 3. q. 9, testes. Ibi dicit quod praesentes debent esse testes, illud intellige de illis personis quae ad iudicium venire possunt. Vel intellige istud in criminali, ubi testes debent esse in praesentia iudicis, hoc in civili. Et hoc bene distinguitur C. de fid. instrum., authen. apud eloquentissimum. Exigitur enim ut in criminali sint coram iudice et non solum ex dictis, sed etiam ex gestis iudex informet motum animi sui, ff. de testi., testium § item divus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.