Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.8 Si qui testium
tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Idem Exonensi et Vigorniensi Episcopis.Incipit Si qui testium · alleged in the gloss as de testib., si qui — 5× per the register · find the allegations →
Valetudinarii
Ad istos impeditos tali infirmitate vel senectute, et egregias personas debet mittere iudex, ff. de iureiuran., ad egregias. Vel ad iudicem loci, ut eos recipiat et dicta eorum sigillata sibi remittat, in Auth de testi. § et quoniam sancimus, vers. multae, coll. 7; C. de fid. instrum., authen. apud eloquentissimum; et ff. de testi., testium § item divus; infra, de fideiuss., constitutus. Et isti possunt recipi lite non contestata, supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; et infra, de testib., cum olim. Sed numquid senes sunt compellendi ferre testimonium inviti? Videtur quod non, 4. q. 3, si testes § item inviti; et ff. de testi., inviti; et ff. de excusat., excusantur; et ff. de iure immun., maiores. Dic quod compelluntur secundum canones propter peccatum, 11. q. 3, quisquis; et infra, de crim. falsi, falsidicus; et supra, de iudic., novit. Et optimum arg. ad hoc ff. de vac. mun., sextum decimum § corporis debilitas. Ber.
Paupertate
Sed quare remittit ad istos? Quia licet sint pauperes, bene possunt venire. Potest dici quod ideo, quia tales sunt quod non decet eos venire ad iudicem, forsitan quia nobilis, et ita verecundatur venire propter nimiam paupertatem, licet tamen iste pauper alias honesta persona est. Nec est suspectus propter suam paupertatem, et sic non est contra, 2. q. 1, in primis, vers. quia igitur; et 4. q. 3, si testes, vers. item testium, cum ibi loquitur de suspectis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.