The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non

X 2.21.3 Super eo

tit. De testibus cogendis vel non · 5 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo.Incipit Super eo · alleged in the gloss as de testibus cog., super eo 2× per the register · find the allegations →
Super eo
Quaestio fuit talis: aliquis convenitur de aliquo facto manifesto, quaeritur an illi qui facto interfuerunt, sunt ad ferendum testimonium compellendi.
Non requirant
Quantum ad examinationem vel probationem, sicut nec in confitente necessariae sunt partes iudicis, ff. ad leg. Aquil., proinde si occisus. Sententia tamen necessaria est, infra, de divort., porro.
Non cogendi
Hoc intellige a principio. Primo enim sunt monendi, et postea si noluerint, sunt cogendi, ut supra, de testibus cog., cum super. Clerici vero in causa laicorum cogi non debent, nisi cum aliae probationes haberi non possunt, 14. q. 2, quamquam.
Timore
Sed quis probabit hoc? Certe eo ipso quod monitus est, et non vult testificari, praesumitur contra ipsum quod non bono animo hoc faciat. Et ex hac praesumptione compellitur, arg. C. qui milit. poss., super servis, lib. 12. Et testes inviti cogendi sunt, C. de testi., si quando; et C. de testi., authen. sed hodie. Et sic hodie servatui, et si constaret quod pars adversa hoc faceret, debet excommunicari, supra, de testib., cum causam quae § quod si forte; et supra, de testib., constitutis 1.
Passim
Scilicet in civilibus. Sed in criminalibus non, nisi agatur civiliter, ut infra, de testibus cog., dilectorum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.