The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.37 Cum causam

tit. De testibus et attestationibus · 10 glosses
Idem Episcopo Placentino.Incipit Cum causam quae · alleged in the gloss as de testib., cum causam quae 17× per the register · find the allegations →
In personas
Sed cum exceptio quae opponitur in personas testium, debeat reservari in tempus disputationis post publicationem testium, ut supra, de testib., praesentium, quare Papa dicit quod statim hoc faciant. Ideo fecit, ne differatur negotium, quia praesumptio erat contra Faventinos, ne causa protrahendi negotium obiicerent in personas testium post publicationem. Unde Papa voluit super hoc providere, et ideo non fuerunt admissi ad hoc, supra, de probat., licet. In casu tamen statim admittitur ad probandum. Unde cum dicitur quod ille sit odiosus ex criminali causa, statim debet hoc probare, C. de testi., authen. si dicatur. Si ex levi causa vel pecuniaria odiosus dicitur, recipiatur eius dictum, et in tempus disputationis reservetur huiusmodi quaestio, ut ibidem dicitur in Auth de testi. § si vero, coll. 7. Item et in alio casu cum obiicitur testi quod sit servus, si dicat se liberum non debet admitti, nisi prius ostendam chartam suae manumissionis, C. de testi., authen. si testis servilis. Arg. contra quod statim debeat audiri qui obiicit crimen testi supra, de testib., ex parte.
Procures
Sigillatim per se, alias non valerent eorum dicta, infra, de testib., venerabili; et infra, de accusat., inquisitionis § 1; et supra, de elect., quia propter; arg. C. de testi., nullum. Ber.
Circumstantiis
Alias non pervenitur ad veritatem, 23. q. 8, occidit, an scilicet lucri gratia vel inimicitiarum testificentur, et de aliis circumstantiis de quibus traditur ff. de testi., testium; et 4. q. 3, si testes. Ber.
De causis
Causam enim scientiae debet quaerere iudex, quam si non reddiderit, non valebit dictum testis, 4. q. 3, si testes § solam; et 24. q. 3, si habes; et in Auth de testi. § licet dudum, coll. 7. Si vero iudex non quaesierit, et testes simpliciter dixerint se scire, valebit, infra, de re iudic., sicut, ubi de hoc; et ff. de novi operis nunc., de pupillo § qui nunciat, in fi. Et de personis ipsorum testium an sint honesti, 4. q. 3 § 2. Sed numquid testis tenetur respondere an sit criminosus, periurus, vel talis qui non possit testificari? Et videtur quod sic, quia istae sunt circumstantiae de quibus quaeritur, ff. de testi., testium; et 4. q. 3, si testes. Et quia testis in causa criminali et ordinandus aequiparantur, 2. q. 7, ipsi Apostoli; et 2. q. 7, testes. Sed ordinandus tenetur dicere crimen suum, 50. dist., ex poenitentibus; et 24. dist., si quis. Optimum arg. infra, de except., denique. Sed contrarium non invenitur, ergo stabimus legibus praedictis. Quod enim non mutatur, quare stare prohibetur, C. de testament., sancimus. Sed contra videtur, quod non teneatur respondere, quia nemo tenetur prodere se, de poen. dist. 1, non tibi dico. Haec auctoritas loquitur de eo qui in iudicio animae confitetur, et ille non tenetur crimen suum occultum publice confiteri. Quid ergo dicemus? Satis potest dici quod debet respondere saltem ad ea de quibus traditur 4. q. 3, si testes; et ff. de testi., testium. Et optimum arg. infra, de accusat., inquisitionis § 1, etsi de aliis interrogentur. Et satis videtur honestum, quod non interrogentur nisi de his de quibus fit mentio in legibus praedictis, quia talia non sunt amplianda sed restringenda. Praeterea testes debent cognoscere litigantium personas a quibus et contra quos inducuntur quando agitur de contractibus, aliter non videtur quod possint congrue testificari, arg. in Auth de testi. § 1, coll. 7; et in Auth. de fid. instrum. § si quis igitur, circa princ., coll. 6; C. de iure delib., scimus § sin autem dubius, in fi. Et si dubitetur an testes cognoscant contrahentes vel litigantes, exhibendi sunt ipsis testibus ut eos cognoscant et in eadem forma in qua esse consueverunt, quia mutata forma et substantia quasi mutata videtur, ff. ad exhib., Iulianus§ sed et si quis. Istud frequenter fit, praecipue ubi factum suspectum praesumitur.
Loco
Exemplo Danielis.
Tempore
Quia si versi sunt, sive in loco sive in tempore, non valet eorum dictum, 3. q. 9, nihilominus. Nec intellige de tempore, id est, de qualitate temporis nisi esset suspectus testis, vel ex tempore, id est, ex mora. Et ex hoc etiam redditur testimonium suspectum, 4. q. 3, si testes § item in testibus considerandum est. Cum enim testis praesumitur suspectus, quibuscumque modis potest inquirenda est veritas, arg. 30. q. 5, iudicantem; et 35. q. 9, grave; et C. de edend., is apud quem, in fi. Iudex ergo discretus in omnibus istis et aliis per quae possit veritas melius perscrutari debet interrogare. Aliter enim ad veritatem non possumus pervenire, 23. q. 8, occidit.
Testes autem
Clausula ista non recipit omnia superiora, quia testes illi qui inducuntur super criminibus non compelluntur, infra, de testibus cog., dilectorum, ubi de hoc.
Compellas
Per excommunicationem, supra, de testib., tam litteris. Et hoc bene potest, quia praestat impedimentum causae, et quia iurisdictio ad omnia extenditur, sine quibus causa expediri non potest, supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta, ad fi.; et supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et supra, de offi. deleg., suspicionis; et supra, de testib., tam litteris; et ff. de iuris., cui iurisdictio. Et si nullo modo potest compelli, et ita testes non possunt inde dicere veritatem, quid erit? Videtur quod debet haberi pro producto ac si deposuisset contra illum qui fecit illum impediri vel consentit, quia si vellet prohibere ne taliter impediretur, bene posset, infra, de testib., constitutis 1; arg. 3. q. 7, infames, vers. si quis adeo. Arg. contra 1. q. 4, quia praesulatus.
Effraenatam
Sic supra, de testib., significaverunt; et ff. de testi., testimoniorum, in fi. Et sic ultra quadraginta dicitur esse effraenata multitudo, sic infra, de cleri. excom., latores. Sed hoc potius consideratur secundum magnitudinem causae et personarum qualitatem. Nam quandoque viginti tres millia dicuntur pauci, 45. dist., disciplina.
Voluerint
Haec littera potest intelligi secundum distinctionem illius legis C. de testi., cum apud compromissarios; infra, de testib., praesentata. Vel dic ut dicebat Io. et Laur. quod quamdiu attestationes sunt clausae, possunt adhuc idem testes iterato induci, ut addant, quia forte tunc non habebant omnia in memoria, in Auth de testi. § quia vero multi, coll. 7; et arg. ff. de quaest., repeti. Vel ut corrigant errorem suum. Sed illud non credo, quia hoc debent facere incontinenti, et non ex intervallo, infra, de testibus cog., praeterea, in fi. Et arg. ad hoc 35. q. 6, de parentela, in vers. discordasse. Sed si quis testis secundo inductus dicat contrarium eius quod primo dixit, tunc dictum suum non valet nec creditur ei, arg. infra, de testib., cum in tua; infra, de appell., sollicitudinem, in fi. Nisi forte ita esset quod primae attestationes non valuissent, puta ab eo receptae qui nullam habebat iurisdictionem, vel potius quia pro non scriptis debent haberi nec debent publicari, sed potius incidi, ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., debitoris, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.