The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.52 Venerabili fratre

tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Idem Corisopitensi et Trecorensi Episcopis.Incipit Venerabili fratre nostro · alleged in the gloss as de testib., venerabili 6× per the register · find the allegations →
Super vita et miraculis
Non solum de miraculis sed etiam de vita est inquirendum, quia etiam miracula fiunt quandoque per malos. Nam Petrus faciebat miracula, et Simon Magus faciebat multa, et magi similia Moysi, ut 1. q. 1, teneamus. Et ante necesse est ut sciamus illa impetrasse de Deo, quae martyres mandant, 50. dist., si quis praepostera; et infra, de haeret., cum ex iniuncto. Et ad hoc ut aliquis pro sancto habeatur, prius ab ecclesia debet approbari, infra, de rel. et ven. sanct., audivimus, ne aliquis vanis figmentis decipi valeat, ut infra, de rel. et ven. sanct., cum ex eo.
Examinare sigillatim
Secreto enim sive sigillatim testes examinandi sunt, arg. C. de testi., nullum; et infra, de accusat., inquisitionis. Si etiam vota canonicorum in electionibus faciendis inquirenda sunt secrete, supra, de elect., quia propter. Sicut Daniel secreto et separatim examinavit illos sacerdotes qui accusabant Susannam. Et ideo examinandi sunt secreto et separatim, quia unus instrueret alium et sequeretur dictum alterius. Et ita non posset falsitas eorum facile deprehendi. Sic etiam in praesentia quis debet solus suo sacerdoti confiteri peccata, infra, de poenit. et remiss., omnis.
Diligentia
Quae solet adhiberi. Immo etiam cum maiori, quia circa maiora maius periculum vertitur, et ideo cautius est agendum, 42. dist., quiescamus; et 61. dist., miramur; et 7. q. 2, nuper; et ff. de Carb., si cui controversia § 2, ne aliqui vanis et falsis decipiantur figmentis, ut infra, de rel. et ven. sanct., cum ex eo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.