Book III › tit. 3.45 De reliquiis et veneratione sanctorum
X 3.45.1 Audivimus
tit. De reliquiis et veneratione sanctorum · 3 glosses
Alexander III.Incipit Audivimus quod quidam · alleged in the gloss as de rel. et ven. sanct., audivimus — 2× per the register · find the allegations →
Cum vix
Quasi dicat non in omni casu, quia tunc non orat ecclesia pro eo, cum ebrietas fuerit mortale peccatum, ut puta assidua, de conse. dist. 5, nullus; et 25. dist. § alias autem ea demum; et 35. dist., episcopus. Secus cum ebrietas fuerit veniale peccatum, 25. dist. § alias autem ea demum, vers. quotiens.
In ebrietatibus
In ebrietate non potuit demereri, 15. q. 1, sane; et 15. q. 1, concupiscentia. Ita nec meritum augeri arg. hic, et 22. q. 4, unusquisque.
Miracula
Quoniam miracula fiunt quandoque per malos, 1. q. 1, teneamus. Ideo non debet venerari pro sancto quisquis miracula facit, nisi ab ecclesia Romana prius fuerit per testes legitimos approbatus, ut hic dicit, et infra, de rel. et ven. sanct., cum ex eo; et supra, de testib., venerabili, ubi testes super vita et miraculis recipiuntur, quia quem ipsa reprobat, reprobandus est, et quem approbat, approbandus est, 24. q. 1, haec est fides; et 24. q. 1, quoniam vetus; et 24. q. 2, sane profertur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.