Book III › tit. 3.45 De reliquiis et veneratione sanctorum
X 3.45.2 Cum ex eo
tit. De reliquiis et veneratione sanctorum · 2 glosses
Innocentius III. in concilio generali.Incipit Cum ex eo · alleged in the gloss as de rel. et ven. sanct., cum ex eo — 3× per the register · find the allegations →
Venales
Quod esse non debet, quia reliquiae sanctorum martyrum, vel ipsi martyres vendi non possunt, C. de sacro. eccl., nemo. Quia res sacra non recipit aestimationem, ff. de rerum div., sacra loca § ulti. Et ideo non potest vendi, quia venditio sine pretio non consistit, Inst. de emp. et ven. § pretium; et ff. de contrah. empt., inter patrem § sine pretio. Et spiritualia vendi non possunt nec spiritualibus annexa, infra, de simon., querelam; et supra, de iure patron., de iure. Immo qui spiritualia vendit, capitale crimen cum simonia committit, 1. q. 1, qui studet. Ideoque reliquiae sacrae vendi prohibentur, ut infra sequitur.
Auctoritate
Ut supra, de rel. et ven. sanct., audivimus, receptis testibus super vita et miraculis illius, supra, de testib., venerabili.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.