Book III › tit. 3.46 De observatione ieiuniorum
X 3.46.1 Ex parte
tit. De observatione ieiuniorum · 1 gloss
Innocentius III. Clericis S. Petri Magalonensis.Incipit Ex parte vestra · alleged in the gloss as de observ. ieiun., ex parte — 2× per the register · find the allegations →
Die sabbati
Simile infra, de verb. sign., quaesivit. Sic videtur quod dies sabbati debeat servitutem diei lunae. Sed contra, dies Dominicus qui est medius impedire debet illam servitutem, ff. de servit., servitutes § sacri. Et medium praedium quod non fuit in servitute impedit servitutem, ff. de servitu. rust. praed., qui sella § in rusticis. Sed istud non est servitus, immo est debitum quoddam. Unde cum non possit solvi una die, debet solvi alia, arg. 76. dist., ieiunium, vers. et hoc sciendum est. Sic supra, de dolo et contu., cum dilecti; ff. de recepti., Celsus § 1. Quia ad duo tenetur, scilicet ieiunare vigiliam Apostoli et ieiunare. Unde si non potest ieiunare vigiliam ob reverentiam diei Dominicae, ieiunet die sabbati, arg. praedictae legis et ff. de usuri., debitor.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.