The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.46 De observatione ieiuniorum

X 3.46.2 Consilium nostrum

tit. De observatione ieiuniorum · 7 glosses
Idem Bracharensi Archiepiscopo.Incipit Consilium nostrum · alleged in the gloss as de observ. ieiun., consilium 9× per the register · find the allegations →
Omnium Apostolorum
Qui omnium dicit, nihil excipit, nisi tres vigilias quae sequuntur. Ergo in omnibus aliis est ieiunandum, nisi consuetudo contraria sit, ut in § proxima. Ex quo excipit tantum de istis, ergo de omnibus aliis intelligendum est, quia doli clausula non refertur ad ea de quibus specialiter cautum est, ff. de ver. oblig., doli clausula. Non obstantibus versibus illis: Petrus et Andreas Paulus cum Simone Iudas // ut ieiunemus nos admonet atque Mathaeus.
Paschalem
Inter quam nullum ieiunium necessitatis est, 76. dist., ieiunium § non autem. Nisi rogationes et vigilia Pentecostes, de conse. dist. 3, rogationes.
In praecedenti sunt sabbato
Consuetudinem
A qua recedi non debet sine magna causa, cum ex hoc scandalum generetur. Immo tamquam contemptores legum puniendi sunt qui contra faciunt, 11. dist., in his. Si tamen periculum contigerit, non est servanda ut hic dicit inferius, quia utilius etiam scandalum nasci permittitur quam veritas relinquatur, infra, de reg. iur., qui scandalizaverit.
Indulgeri
Non ex debito, sed ex humanitate.
Necessitas
de conse. dist. 1, sicut; et infra, de reg. iur., quod non est.
Ut maius periculum
Scilicet mortis, sicut olim permittebatur dare libellum repudii, ut maius periculum vitaretur, ut 33. q. 2, si quod verius.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.