The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.4 Quod non est

tit. De regulis iuris · 4 glosses
Idem super Marcum.Incipit Quod non est · alleged in the gloss as de reg. iur., quod non est 5× per the register · find the allegations →
Necessitas
Hoc ideo dicit quia necessitas legi non subiacet, supra, de observ. ieiun., consilium, in fi.; et supra, de consuet., quanto; et de conse. dist. 1, sicut; et de conse. dist. 3, pervenit. Unde tempore necessitatis omnia sunt communia, 12. q. 1, dilectissimis; et ff. de lege Rhod. de iac., si laborante § cum in eadem navi, in fi., quod intelligitur in hoc casu. Et sic est arg. necessitatem excusare, de conse. dist. 5, discipulos; arg. 12. dist., quisquis; et 12. dist., delitiae; et 81. dist., cum omnibus; et supra, de furt., si quis. Et propter necessitatem famis David comedit panes propositionis, 25. q. 1, ideo § his ita. Et propter hoc pater potest vendere filium, C. de patr. qui fil. distr., si quis.
Sabbatum
Praeceptum fuit veteris legis sabbatum custodiri. Unde si qui colunt sabbatum exteriorem ritum legis revocant, de conse. dist. 2, pervenit.
In sabbato
Hoc est propter necessitatem, 23. q. 8, si nulla.
Aegrotus
Etiam si in quadragesima carnes comedat, non dicitur frangere votum, supra, de observ. ieiun., consilium, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.