Book III › tit. 3.46 De observatione ieiuniorum
X 3.46.3 Explicari
tit. De observatione ieiuniorum · 3 glosses
Honorius III. Pragensi Episcopo.Incipit Explicari per sedem · alleged in the gloss as de observ. ieiun., explicari — 0× per the register
Nec voto
Ergo si voto tenentur, non debent comedere carnes, quia quae sine conditione voventur, sine conditione solvantur, 32. q. 8, non solum, quia ex quo in voto emisso nihil exceperunt, generaliter tenentur, arg. infra, de privileg., quia circa; et ff. de servitu. urb. praed., si servitus.
Consuetudinem
Quem pro lege servari debet, 11. dist., in his; et 12. dist., diuturni. Et sic consuetudo ecclesiae generalis servanda est tamquam lex, supra, de celeb. miss., perniciosus.
Voluerint
Immo magis laudandi sunt, quia ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum licet nobis non impendere, gratia tamen dilectionis impendimus, 28. q. 1, iam nunc. Quia maioris gratiae est offerre quod non debes quam reddere quod teneris, 33. q. 5, qui sitit, alias est sub illo capitulo 33. q. 5, tunc salvabitur. Quia nemo in necessitatibus liberalis existit, ff. de adimen. leg., rem legatam; et ff. de donat. inter vir. et uxor., si quis pro uxore. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.