Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.6 Cum dilecti
tit. De dolo et contumacia · 14 glosses
Idem Praenestino Episcopo apostolicae sedis Legato et Decano Brinensi.Incipit Cum dilecti filii · alleged in the gloss as de dolo et contu., cum dilecti — 30× per the register · find the allegations →
Concanonicorum suorum
Nota quod in causa communi eiusdem litis, unus admittitur pro alio post litem contestatam volens agere pro ipso, licet constet eum non habere mandatum, praestita cautione de rato, C. de consor. eius. lit., commune; arg. supra, de consti., cum M, ubi de hoc. Item aliud speciale, quod post litem contestatam cavetur de rato, ut in lege praedicta. Contra illud ff. de procur., Pomponius § ratihabitio. Item aliud speciale est hic, quod in causa criminali admittitur unus pro se et pro aliis, 2. q. 5, statuit, vers. si duo; et 3. q. 6, hoc quippe. Sed non credo quod in tali casu audiretur unus pro alio sine mandato, quia talis causa non proprie dicitur communis, immo unus solus posset agere insolidum excipiendo contra electum, et tantum facit unus quantum plures. Et isti habebant mandatum ab aliis, ut hic dicitur. Ber.
Quaedam crimina
Scilicet dilapidationem, excommunicationem et periurium, et quod administraverat confirmatione non habita. Item quod erat in minoribus ordinibus constitutus. Haec omnia obiiciebantur in modum exceptionis, ut patet in integra. De hoc infra, de accusat., super his.
A gravamine
Quod inferebat ei altera pars extra iudicium, ut videtur, vel etiam in iudicio, quia plures commisiones emanarunt super hoc negotio.
Prosecutus
Si statuisset terminum suae appellationis, debuit condemnari ad omnes expensas quas adversarii fecerunt postquam iverunt ad curiam, quia non misit sufficientem procuratorem ad curiam, infra, de appell., Nicolao; et infra, de appell., reprehensibilis; et infra, de appell., saepe. Et etiam si terminum non statuisset, ut in dicto capitulo infra, de appell., reprehensibilis; et infra, de appell., saepe. Et hoc verum est quando in iudicio appellatur.
Sufficientem
Legitime constitutum ad agendum et respondendum, supra, de procurat., alia; et supra, de procurat., accedens; et 23. q. 5, de liguribus; et ff. de procur., mutus § poena.
Quantum de iure
In peremptorio iudex debet sic comminari, supra, de in integ. restit., tum ex litteris; et ff. de iud., in peremptorio.
Nuncium
Nota per nunicium fieri citationem.
Potuerat
Sic supra, de elect., bonae 1 § ad ipsum; et infra, de appell., constitutus.
Sub hac
Hoc fuit sumptum de lege ff. de recepti., Celsus § sed ipse. Et est simile supra, de restit. spol., Pisanis § porro; et 8. dist., quo iure; et supra, de offi. deleg., cum super. Arg. contra infra, de spons., sicut; et ff. de condi. et demon., haec scriptura; et ff. de leg. 3, ea tamen adiectio; et Inst. de ver. oblig. § omnis stipulatio; et ff. de condi. insti., si quis ita institutus.
Responsalem
Ex hoc videtur quod licet aliquis iusto impedimento sit detentus ut venire non possit, quod teneatur mittere procuratorem, 5. q. 3, si aegrotans, ubi de hoc; 18. dist., episcopus; et 18. dist., placuit; et 65. dist., si quis in metropolitana, vers. et si forte. Simile infra, de appell., constitutus; et supra, de elect., bonae 1 § ad ipsum. In contrarium videtur quod non teneatur mittere procuratorem, dummodo mittat excusatorem, supra, de procurat., querelam, ubi de hoc, quia revocatur sententia si probetur iusta absentia, ut ibi, et infra, de re iudic., cum Bertholdus; et ff. de damn. infect., si finita § si forte; et 7. q. 1, praesentium. Nam aegritudo prorogat diem, et si tunc iudicaverit, iudicatum non videtur, ff. de re iud., quaesitum. Et si ex causa probabili absens est, non proceditur contra eum diffinitive, supra, de offi. deleg., consultationibus. Item secundum hoc non esset melioris conditionis, qui abest ex iusta causa quam qui ex iniusta. Si enim non vult interesse vel non potest, sufficit ei si mittat procuratorem, ff. de procur., procurator est qui. Et delegatus non potest complere partes ut personaliter quis ad causam veniat, nisi in casibus in decretali Inno. iiii supra, de iudic., extravag. iuris esse ambiguum. Et generaliter ab initio ante libelli oblationem quotiens quis abest ex necessitate, subvenitur ei, ff. ex quib. cau. maio., sed et si § 1. Ad hoc dixit Vincen. quod reus ad causam citatus si ardua est causa et venire non potest, non tenetur mittere procuratorem sed excusatorem, arg. illius decretalis supra, de procurat., querelam, nisi specialiter hoc in citatione dicatur, secundum quod hic dictum fuit. Sed actor semper tenetur mittere, ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus. Dicas quod actor ab initio ante libelli oblationem aut etiam citationem non compellitur agere, sed ne fiat ei praeiudicium in praescriptione circa rem suam, etiam informus et impeditus compellitur constituere procuratorem, qui saltem litem contestetur, ut sic interrumpat praescriptionem, et sic indirecte compellitur, sed per iudicem non compellitur. Et sic intelligitur ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus. Reus non compellitur venire iusta de causa impeditus, et praecipue si causa est ardua, ut dixi in decretali supra, de procurat., querelam. Sed sufficit mittere excusatorem, qui de hoc fidem faciat, ut ibi. Sed in casu praesenti iste electus simpliciter misit nuncium cum litteris allegando quasdam frivolas excusationes, scilicet calores aestivos, et quod tarde receperat nuncium et insidias allegabat. Sed non probabat, ideo condemnabatur in expensis tamquam contumax. Et secus est in Papa quam in aliis iudicibus, et tamen circa principale non procedit Papa. Si tamen aliquis est longo impedimento detentus, ita quod non possit aliquo modo expediri per procuratorem, tenetur mittere, saltem ut litem contestetur, ut sic non currat praescriptio actori. Sed si perpetuo sit impeditus, tunc tenetur omnino mittere procuratorem ad causam, alias procedetur contra illum absentem.
Diutius expectatus
Et sic videtur quod in crimine purgari possit mora, arg. ff. si quis caut., et si post tres. Arg. contra infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua.
Calores
Iuxta illud: nos genus ignavum tecto gaudemus et umbra. Et ita est arg. quod non excuset Augustus quin teneatur quis prosequi appellationem ad curiam. Arg. contra 74. dist., quorundam.
Contumacem
Unde poterat contra eum procedi ad diffinitivam sententiam, cum ageretur de electione, supra, ut lite non cont., quoniam § 1. Sed quia appellavit, amplius expectatur, infra, de dolo et contu., cum olim.
Expensas
Arg. quod in causa criminali sive denunciationis vel inquisitionis seu exceptionis locum habet petitio expensarum, C. qui accus. non poss., qui crimen. Et sic illa lex C. de iud., sancimus; et supra, de dolo et contu., finem, locum habent sive causa sit civilis sive criminalis. De expensis dictum est satis supra, de dolo et contu., finem. Et fit hic condemnatio non praemissa taxatione. Dic super hoc prout notatur supra, de procurat., auditis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.