The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia

X 2.14.5 Finem litibus

tit. De dolo et contumacia · 8 glosses
Innocentius III.Incipit Finem litibus cupientes · alleged in the gloss as de dolo et contu., finem 27× per the register · find the allegations →
Finem litibus
Simile infra, de dolo et contu., venerabilis; C. de agric. et cens., litibus, lib. 11; et C. de iud., properandum, in princ.; et infra, de re iudic., iurgantium.
Sine dispendio
Supra, de elect., cum inter universas § quia vero; et supra, ut lite non cont., quoniam § 1.
Diu vacare non possunt
Infra, de concess. praeben., nulla § cum vero; et supra, de elect., ne pro defectu; et 50. dist., postquam.
Fundaverit
Vel per testes vel per instrumenta vel per confessionem vel per evidentiam facti, ut supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; et C. de exception., si quidem. Vel etiam praesumptive, C. de probation., sive. Vel ipso communi iure, 16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria.
Exceptionem
Hic patet quod exceptio peremptoria potest obiici publicatis attestationibus ex eo quod dicit: fundata intentione alterius partis. Sic infra, de testib., de testibus, ubi de hoc; infra, de cognat. spir., ex litteris.
Expensas
Sed numquid habet locum quod hic dicit in expensis in exceptionibus dilatoriis quae proponuntur ante litem contestatam? Quidam dicunt quod sic, arg. supra, de rescript., caeterum; et supra, de dolo et contu., ex litteris. Ego credo quod hic distinguendum est, quod si calumniose proponat aliquis exceptionem dilatoriam ante litem contestatam, et de hoc constat evidenter, tunc debet condemnari, arg. supra, de rescript., caeterum; et supra, de rescript., quia nonnulli; et supra, de dolo et contu., ex litteris. Quia ibi evidenter apparet de malitia ipsius, alias non credo excipientem condemnandum in expensis ante litem contestatam, nisi constet de malitia ipsius, et praecipue si super hoc iuratum esset de calumnia. Arg. huius litterae a contrario sensu ex eo quod dicit: postquam altera pars intentionem suam fundaverit, ergo ante litem contestatam non videtur condemnanda pars excipiens, cum hoc habeat a iure quod possit proponere exceptionem, infra, de except., pastoralis. Et praecipue ubi habet versimilem causam excipiendi. Sed expensae quae praestantur propter contumaciam partis alterius, illae indistincte praestantur, qualecumque causam litigandi habuerit ille cui praestantur, infra, de dolo et contu., cum dilecti, in fi.; et infra, de sequestra., ad hoc, in fi.; supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; C. de iud., sancimus; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel; et ff. de iud., eum quem temere; et in concilio Lugdunensi infra, de dolo et contu., extravag. actor, quae est Inno. iiii. Et tales expensae statim sunt praestandae antequam audiatur, supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et C. de iud., sancimus. Item illud regulare consuevit esse, ut in fine litis victus victori in expensis litis condemnetur, infra, de poeni., calumniam; et supra, de maior. et obed., humilis; et in Auth. de iudicib. § oportet, coll. 6; et C. de episc. et cler., authen. generaliter § et si. Sed in casu isto differentia est a proximo casu. Unde hic distinguitur sicut in priori, utrum habuerit probabilem causam litigandi vel non, et utrum sit iuratum de calumnia vel non. Si est iuratum de calumnia, puta quia talis causa est ubi iuratur. Tunc non debent condemnari in expensis, quia non est versimile quod aliquis sit immemor suae salutis, ut 1. q. 7, sancimus, vers. et licet. Quia iuramentum de calumnia ad omnia quae emergunt et incidunt in causa post litem contestatam extenditur, C. de iureiuran., authen. hoc sacramentum. Et tunc non debet condemnari, etiam si deficiat in exceptione opposita. Et ita non debet condemnari victus victori in expensis, cum probabilem causam habere praesumatur litigandi, arg. infra, de sent. excom., sacro § cumque adversus; et ff. de leg. 2, qui solidum § etiam. Alioquin metu expensarum dimitteret quis ius suum indefensum, ff. de pet. hered., illud. Et hoc intelligo nisi constet de calumnia seu malitia, quia tunc condemnabitur in expensis, quia prima praesumptio tollitur per sequentem. Si vero non est iuratum de calumnia, puta quia causa est spiritualis, tunc debet condemnari in expensis, qui deficit in probatione exceptionis propositae fundata intentione actoris, ut hic dicit, quia eo ipso quod non probat, praesumitur malitiose excepisse, in quo casu potest intelligi haec decretalis. Et hic posset requiri iuramentum quod malitiose non opponat exceptionem, arg. supra, de elect., cum dilectus § nos vero, in glossa iuramento; et supra, de restit. spol., litteras § praeterea. Cum iam sit probata intentio et praesumptio pro ipso contra excipientem. Et sic intelligo etiam de expensis totius causae. Alii dicunt quod nulla distinctio est facienda, et eo ipso quod succumbit, malam causam praesumitur habuisse, arg. C. de episc. et cler., authen. generaliter. Ex eo quod ibi dicitur, et si victus fuerit, praesumitur iniuste movisse litem. Dominus Placen. et dominus Iacob. dicebant, quod eo ipso quod succumbit victus, praesumitur iniuste movisse litem. Benignius exponunt alii illud verbum victus, scilicet ab adversario, ut C. de episc. et cler., omnes, in fi. Sed in criminali causa eo ipso quod succumbit, praesumitur calumniarii, 2. q. 4, qui non probat; C. de advoc. div. iud., si patronum. Sic dicebant praedicti domini Placen. et Iacob. idem esse in civilibus. Sed in causa appellationis nulla distinctio est facienda, an iustam habuerit causam appellandi an non, sive appelletur ante sententiam sive a sententia, infra, de appell., saepe; et infra, de appell., reprehensibilis; et infra, de appell., significavit; et infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., Nicolao; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent; et 2. q. 6, omnimodo; et C. de appellat., eos § ne temere; et C. quor. app. non rec., ab executore. Et nota quod tantum necessariae expensae et moderatae restituendae sunt et utiles, infra, de dolo et contu., cum dilecti; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent, in fi.; et infra, de sequestra., ad hoc, in fi. Et quae propter hoc factae sunt, ut hic dicitur, et infra, de dolo et contu., cum dilecti, in advocatis et in aliis, C. de iud., sancimus. Et si quas fecit casu vel facto, illas non peteret, ff. mand. vel cont., inter causas § non omnia. Et erunt mediocres non delicatae, ff. de damn. infect., inter quos § ulti.; et ff. de damn. infect., ex damni infecti; arg. ff. de pigner. act., si servos, in fi. Nec obstat quod minores facere potuissent, ff. mand. vel cont., si quis alicui § impendia. Nota quod expensae quae factae sunt post litem contestatam peti debent officio iudicis, sed quae fiunt ante litem contestatam petuntur iure actionis. Et nominatim debent peti in libello, ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum; et ff. de aedil. edict., item si servi § 1. Et nisi tempore sententiae iudex condemnet ad illas expensas quae veniunt iudicis officio, postea peti non possunt, C. de fruct. et lit. exp., terminato, nisi in causa appellationis, C. quan. pro. non est nec., omnem. Iudex autem prius taxabit expensas, postea iurabit prout traditur 3. q. 3 § quod fieri non debet; et in Auth. de iudicib. § oportet, coll. 6; et supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; infra, de iniur. et damn. dat., olim; et supra, de procurat., constitutis.
Cum acceptis induciis
Id est, postquam inducias receperit ad probandum exceptionem. Et istud cum determinat illud tunc.
Et si solvendo
Hoc semper regulare est, ut qui non est solvendo, alio modo puniatur, 14. q. 6, si res; et ff. de poe., quotiens, ad fi.; et ff. de iuris., si quis id § in servos; et ff. de in ius voc., si sine venia; et C. de sepulch. viol., cum sit, in fi.; et infra, de maledic., statuimus; et C. de fug. serv., quicumque. Hoc generale est quod iudicis arbitrium locum habeat ubi certa poena statuta non est, supra, de offi. deleg., de causis; et infra, de accusat., super his § penulti.; ff. de iure delib., si servus § ait praetor. Et omnia quae iure scripto taxata non sunt, iudicis arbitrio relinquuntur, ut aequitate pensata procedat, supra, de transact., ex parte, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.