The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.37 De poenis

X 5.37.4 Calumniam

tit. De poenis · 3 glosses
Idem in concilio Turonensi.Incipit Calumniam et audaciam · alleged in the gloss as de poeni., calumniam 5× per the register · find the allegations →
Alio
Ita ut praeter expensas de calumnia puniatur, C. de calum., qui non probasse; et Inst. de po. tem. lit. § adversus. Quia infamis efficitur ut ibi dicitur, de quibus legibus hic facit mentionem.
Victori
Victus victori in expensis condemnari debet, si per calumniam et malam fidem appareat eum movisse litem, ut hic expresse dicit littera in princ., et in Auth. de iudicib. § oportet, coll. 6; et ff. de iud., cum quem temere. Alii dicunt quod eo ipso quod succumbit praesumitur calumniari. Unde condemnari debet in expensis. De hac materia plene dictum est, supra, de dolo et contu., finem.
Nisi sententia pro absente
Sicut cavetur C. de iud., properandum § et si quidem, ibi dicitur quod victus praesens sumptus suos de condemnatione deducat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.