Book II › tit. 2.17 De sequestratione possessionum et fructuum
X 2.17.1 Ad hoc
tit. De sequestratione possessionum et fructuum · 9 glosses
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.Incipit Ad hoc unxit · alleged in the gloss as de sequestra., ad hoc — 22× per the register · find the allegations →
Officio
Allegabat legem illam, ff. de re iud., iudex; et supra, de offi. deleg., in litteris. Et male, quia illud locum habet cum pronunciatur super proprietate et non super possessione, vel si hoc tantum esset ei commissum.
Eiecit
Sed numquid anno elapso erit possessor? Dictum est de hoc supra, de dolo et contu., contingit. Item numquid abbas posset petere restitutionem tamquam spoliatus? Et ibidem de hoc dicitur.
Indistincte
Nota quod sic committitur causa simpliciter, puta: committimus tibi causam, quae inter tales vertitur super talibus rebus. Tunc tam causa possessionis quam proprietatis commissa intelligitur, ut hic dicitur, et arg. C. de rei vend., ordinarii; et supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et infra, de testib., significaverunt. Sed si causa possessionis tantum commissa est, non possunt cognoscere de proprietate, quia cui commissa est causa violentiae tantum, de proprietate cognoscere non potest, et uno et eodem tempore causa possessionis et proprietatis diversis iudicibus committi non debet, quia continentia causae dividi non debet, ut hic dicit, et C. de iud., nulli; et supra, de caus. poss. et propr., susceptis. Sicut causa proprietatis et ususfructus apud eundem iudicem sunt trahendae, ff. de liber. caus., si pariter; et ff. de quib. reb. ad eun. iud., si inter; et ff. de quib. reb. ad eun. iud., cum ex pluribus.
Arbitrio
In hoc ipso Celestinus peccavit, quia non debuit facere sequestrationem nisi in casibus qui notantur infra, de sequestra., dilectus; et infra, de sequestra., ab eo. Unde revocavit sequestrationem, ut infra patet.
Sequestrari
Hoc ideo facit, quia cum res apud sequestrum deponitur, neuter litigantium possidet illam rem, ff. deposi., licet § rei depositae. Nisi hoc dictum sit in sequestratione, ut tantum causa custodiae deponatur apud sequestrum, ff. de acq. poss., interesse puto. Et sic possessio postea restituitur illi qui obtinet in proprietate, ut sequitur, quia proprietas trahit ad se possessionem, supra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Et sequestratio ista facta fuit apud Vercellenmsem et Novariensem episcopos.
Expensas
Sic supra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent, in fi.; et supra, de dolo et contu., cum dilecti, in fi.; et supra, de dolo et contu., finem, ubi satis de hac materia.
Oblatae
Coram Reginensi et Mutinensi episcopis. Nam archiepiscopus Mediolanensis obtulit cautionem standi iuri infra annum super possessionibus illis, de quibus abbas fuit missus in possessionem causa rei servandae per episcopum Veronensem. Sed archipepiscopus abbatem expulit de possessione, ut dictum est.
Propter hoc
Id est, propter vitium contumaciae, C. de iud., sancimus.
Sufficientem
Nota quod in casu isto sufficiens cautio est praestanda, scilicet pignora vel fideiussores, ff. mand. vel cont., si mandato § ulti. Et non nuda, id est, sola promissio, ut dixi supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et C. de ver. sig. § sancimus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.