Book II › tit. 2.17 De sequestratione possessionum et fructuum
X 2.17.2 Dilectus filius
tit. De sequestratione possessionum et fructuum · 2 glosses
Honorius III. Priori Deben. et Decano de Calin.Incipit Dilectus filius R. · alleged in the gloss as de sequestra., dilectus — 9× per the register · find the allegations →
Distrahunt
Nota quod ille qui mittitur in possessionem causa custodiae, sive agatur reali actione sive etiam personali, infra annum non facit fructus suos sed custodire eos debet, non distrahere, ut si infra annum reus recuperare voluerit possessionem, restituantur ei fructus. Expensae tamen necessariae pro fructibus percipiendis factae primo debent deduci, quia illae in nullo casu prohibentur, ff. fam. ercis., fundus, 1. resp., in fi. Si vero non veniat infra annum, tunc primo anno elapso lucratur omnes fructus. De hoc dictum est supra, de dolo et contu., contingit, et hoc in reali.
Sequestrari
Nota quod possessor lite pendente non debet removeri de possessione nec ab ea sequestrari, ut supra, de sequestra., ad hoc; et 16. q. 4, volumus; et 8. q. 4, nonne; et C. de probation., possessiones; et supra, ut lite penden., per totum; et C. de prohib. sequest., quotiens. Quandoque tamen fit sequestratio in casibus, ut cum quis dilapidat fructus quos servare debet, ut hic, et in capitulo sequenti infra, de sequestra., ab eo. Item cum appellatur ab executore mero, tunc sequestratio fit rei immobilis, et fructus etiam rei immobilis sequestrantur apud possessorem remanente iure possessionis, C. quor. app. non rec., ab executore. Item cum persona a qua res mobilis petitur, suspecta est, ff. qui satisda. cog., si fideiussor § ulti. Item si timetur de dilapidatione, ff. de appellat., imperatores, in fi. Item si quis proclamet in libertatem, sequestrantur res eius, C. de assert. toll., expeditam § 1; et C. quib. ad lib. proc. non lic., de latronum; et C. quib. ad lib. proc. non lic., si quis; et C. de ordi. cog., si quando. Item si colonus velit possessiones conductas deserere, C. de agric. et cens., si qui adscripticiae, lib. 11. Item si maritus vergat ad inopiam, sequestratur dos, ff. solut. matrim., si cum dotem § si vero; et C. de iure dot., in rebus, in fi.; in Auth. de aequal. dot. et prop. nupt. don. § illud quoque, coll. 7. Item si timetur de saevitia viri, nec potest ei caveri, supra, de restit. spol., litteras, ad fi. Aut etiam cum timet sponsam corrumpi, infra, de spons., cum locum. Item cum aliquid est de familia iudicis, ff. de off. praes., senatusconsulto, in fi. Item propter contumaciam, supra, de dolo et contu., ex litteris. Et hoc fit ut mitius agatur cum contumace, ut ibi dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.