Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.2 Ex litteris
tit. De dolo et contumacia · 6 glosses
Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de dolo et contu., ex litteris — 24× per the register · find the allegations →
Contumaciter
Multis modis committitur contumacia. Quandoque attenditur respectu non venientis, ut hic, et infra, de dolo et contu., cum dilecti, ad fi. Quandoque respectu non restituentis, ff. de rei vend., qui restituere. Quandoque respectu non respondentis vel obscure respondentis, quod idem est ac si non responderet, ff. de interrog. act., de aetate § qui tacuit; et ff. de interrog. act., de aetate § nihil. Quandoque respectu non iurantis, ut ff. de iureiuran., manifeste. Quandoque respectu recedentis infecto negotio, infra, de dolo et contu., prout; et 11. q. 3, certum; et supra, de procurat., constitutis; 18. dist., si quis autem; et supra, de iudic., de Quodvultdeo. Et quandoque respectu non exhibentis, ff. de appellat., creditor § iussus.
Religionis
Arg. quod cum religiosis mitius agendum est, 12. q. 2, religiosam; et ff. de rel. et sump. fun., sunt personae, in fi.
Sequestrari
Hoc de iure fieri non debet nisi in casibus infra, de sequestra., ad hoc; et infra, de sequestra., ab eo, ubi de hoc. Sed de gratia hoc fecerunt, cum debuissent monachos misisse in possessionem causa rei servandae, supra, ut lite non cont., tuae; et supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Sed hic noluerunt servare talem rigorem.
Praeiudicare prioribus videbantur
Quo ad opinionem illorum canonicorum, sed non est ita.
Indiffinite
Propter talem mentionem generalem seu indiffinitam, priores litterae non revocantur per posteriores, sed expressam debent facere mentionem de prioribus, supra, de offi. deleg., ex litteris, in princ.; et infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de cohab. cler. et mul., super eo.
Expensas
Sic supra, de rescript., caeterum, in fi.; et supra, de rescript., ex parte S; et supra, de rescript., quia nonnulli, ubi de hoc; et infra, de appell., ut debitus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.