Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.43 Quia nonnulli diversis
tit. De rescriptis · 10 glosses
Idem Episcopo Parisiensi.Incipit Quia nonnulli diversis · alleged in the gloss as de rescript., quia nonnulli — 18× per the register · find the allegations →
Sub nomine suo
Sex vitia in hoc capitulo reprehenduntur. Primo reprehenduntur illi qui litteras suo nomine impetratas aliis eiusdem nominis tradunt, et qui eas tali modo recipiunt. Item et illi qui trahunt ad iudicium illos contra quos nil habent quaestionis. Et qui litteras ad futura extendunt negotia, quae nondum erant tempore impetrati rescripti exorta. Item qui super uno negotio trahunt reum ad diversos iudices, vel etiam trahunt reum super pluribus personalibus actionibus coram diversis delegatis, quae sub uno iudice commodius tractarentur. Item et reus qui eodem tempore trahit actorem ad diversa loca, vel indeterminate ad villam, quae habet commune nomen cum pluribus villis. Omnes istae personae quae malitiam istam exercent carere debent commodo litterarum, et in expensis sunt puniendae, et hoc dicit decretalis.
Eiusdem nominis
Tali malitiae obviandum est, et potest de facili obviari ut proprium nomen cum cognomine in litteris apponatur. Et huiusmodi generalitas nominis removeatur, ita quod de persona contenta in litteris constet, arg. ff. si cert. pet., certum. Et tam isti qui litteras tradunt, quam qui modo tali recipiunt, eodem reatu criminis involvuntur; simile infra, de restit. spol., saepe; et infra, de alienat. mut. iud., ex quorundam; et infra, de alienat. mut. iud., ex parte; et infra, de iudic., quia V.
Quaestionis
Et isti quidem recte puniuntur qui calumniose trahunt alios ad iudicium, quia debent expelli, et in expensis condemnari, infra, de poeni., calumniam; et ff. de iud., cum quem temere; infra, de dolo et contum., extravag. actor, in decretali nova Inno. iiii.
Ad futuras trahunt controversias
Sed videtur quod hoc quidem fieri possit, quia rei quae nondum est potest constitui servitus, ff. de servitu. urb. praed., si servitus § futuro aedificio; et ff. si serv. vend., si qua; ff. de servitu. rust. praed., Labeo. Sed contra, res quae nondum est accusari non potest, infra, de despon. impub., ad dissolvendum. Et id de quo agendum est primo in rerum natura debet esse, ff. de iure cod., quidam referunt § 1; et collegio quod nondum est non datur privilegium, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et praedio quod nondum est, etc.; ff. comm. praed., aedificia. Nec potest dici verum quod numquam fuit, de poen. dist. 2, in fi. Praeterea decretum ipso iure nullum est quod est datum de ea re quae adhuc in controversia non est, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § si decuriones. Ergo recte dicit quod rescripta ad futura negotia non trahuntur, quod verum est per iura praedicta in contrarium signata, et arg. bonum ff. de aur. arg. leg., si ita.
Super uno negotio
Hoc planum est, quia debet commodo carere utriusque rescripti, supra, de rescript., ex tenore; et in expensis puniri, ut hic in fine dicit. Immo videtur quod debeat causam perdere sicut ille qui petit servum in diversis iudiciis perdit causam, C. de assert. toll., lites § ulti. Quia ubi coepit iudicium ibi debet finiri, infra, de for. compet., proposuisti; et ff. de iud., ubi.
Personalibus actionibus
Et in hoc obviandum est eorum malitiis, quia malitiis hominum non est indulgendum, supra, de rescript., sedes; ff. de rei vend., in fundo. Et malitia satis apparet, si illum quem pro talibus actionibus commodius potest trahere coram uno, trahit illum ad diversos iudices, quia quasi unum negotium est, et perinde habetur ac si super eodem negotio traheret illum ad diversos iudices, immo videtur quod omnes illas personales actiones possit proponere in eodem libello, C. de annal. except., si ex multis. Sed etiam processus per tales litteras habitus non valet, ut in decretali Inno. iiii infra, de rescript., extravag. dispendia; secus in realibus, ut nota in dicto capitulo infra, de rescript., extravag. dispendia.
Per varias litteras
Secus si coram ordinario, quia si pro una personali actione conveniatur coram delegato, pro alia personali poterit conveniri coram ordinario, ut videtur. Alii contrarium dicunt. Sed si coram pluribus ordinariis quis trahatur, idem credo quod in delegatis. Et idem videtur si coram delegato et ordinario trahatur, quia eadem causa videtur.
Ad diversa loca
Per hoc quod dicitur, ad diversa loca, videtur quod possit reus trahere actorem ad unum locum certum et determinatum, quod videtur hic innui, et quod possit habes supra, de rescript., pastoralis, 2. resp.; et infra, de offi. deleg., prudentiam § ulti. Sed contra C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter, ubi dicitur quod reus actorem ad iudicem alium trahere non debet, sed coram eodem, nisi tunc demum lite finita. Respondeo quod reus bene potest trahere actorem ad iudicem alium pendente priori iudicio, quasi ad unum non prohiberetur. Sed actor habet exceptionem, ne reconveniatur a reo coram alio iudice, nisi lite finita, et nisi admittatur talis exceptio, tenebit appellatio, si interponatur per authenticam praedictam C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. Et ita per exceptionem suspenduntur litterae rei usque ad litem finitam, et si non excipiatur, bene potest procedere contra illum actorem. Dic super hoc ut dicit illa decretalis Inno. iiii infra, de rescript., extravag. dispendia; et infra, de mut. petit., prudentiam.
Vel indeterminate
Quod esse non debet, quia certus locus providendus est, alias intelligeretur de illo loco ubi iudicare consuevit, ff. de iud., si locus; ff. de recepti., si cum dies § si arbiter; arg. C. quom. et quan. iud. sent. prof., si ut proponis. Generalitas enim parit obscuritatem, ff. de iure fisc., ita fidei; quia deliberare non potest, infra, de appell., significantibus. Et nimia generalitas reprobatur, infra, de dolo et contu., ex litteris. Et perinde est ac si nullum locum statuisset, arg. ff. de interrog. act., de aetate § nihil. Etvagari non licet cum alterius damno, ff. de iniuri., praetor. Et in tali casu teneret appellatio, sicut ibi, et infra, de appell., significantibus; et infra, de libel. oblat., dilecti. Et ubi in aliquo loco nominis eiusdem haberet habitationem, et non in aliis, tunc debet intelligi de illo loco, ubi quandoque habitat.
Expensis ac damnis
Et merito debet istorum malitia puniri in expensis et damnis alteri parti, supra, de rescript., caeterum; et infra, de dolo et contu., ex litteris; infra, de appell., ut debitus. Sed quis puniet eos, cum isti non habeant iurisdictionem, et non possunt illos punire? Ordinarius non potest illos punire, quia in hoc nullam habet iurisdictionem. Quidam dicunt quod ordinarius illos punire debet. Mihi videtur quod isti iidem iudices poenam istam debent imponere super expensis et damnis in hoc saltem habent iurisdictionem, ut de precum veritate cognoscant, et poenam imponant, ut hic videtur, quod eodem modo intelligitur, supra, de rescript., caeterum, ubi est arg. quod secundi iudices debent hanc poenam imponere. Ad hoc est opp. arg. supra, de rescript., super litteris, in fi.; et infra, de appell., ut debitus. Et si hoc non fecerint iudices, dummodo petitum fuerit ab eis de sua substantia, illud detrimentum restituere compelluntur, C. de iud., sancimus. Et poterunt isti iudices conveniri coram ordinario vel delegato condictione ex illa lege C. de iud., sancimus. Sed quod isti iudices quibus huiusmodi litterae diriguntur non possint, videtur per decretalem praedictam infra, de dolo et contu., ex litteris, ubi primi iudices condemnant, et non secundi. Sed illud ideo fuit quia coram primis iudicibus obiiciebatur de secundis litteris ab altera parte impetratis, non facientibus expressam de prioribus mentionem. Unde primi iudices consuluerunt Papam quod iuris esset, et respondet prout patet in littera, scilicet, quod ipsi primi iudices condemnent partem alteram in expensis propter dolum suum, alias secundi deberent imponere poenam illam, si coram ipsis fuisset exceptum de primis, et remittere partes ad primos, ut sic illi iudices poenam istam imponant coram quibus excipitur, vel quia in litteris secundis continetur quod primi hoc faciant. Alias secundi debent condemnare, quia si diceretur quod isti iudices quibus litterae huiusmodi diriguntur hoc facere non possent, per hoc lites ex litibus orirentur, quia pro eisdem expensis oporteret eos iterum litigare, unde tutius est et melius quod hoc faciant, ut per hoc malitiis istorum per poenam huiusmodi obvietur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.