The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.4 De mutuis petitionibus

X 2.4.2 Prudentiam

tit. De mutuis petitionibus · 2 glosses
Coelestinus III. Rothomagensi Decano.Incipit Prudentiam · alleged in the gloss as de mut. petit., prudentiam 9× per the register · find the allegations →
Eadem sit conditio
Quia in iudiciis non debet esse personarum acceptio, supra, de iudic., novit; et 4. q. 4, placuit. Et non debet actori licere quod reo non permittitur, ff. de regul. iur., non debet. Et ita si remota est appellatio quo ad agentem et eodem modo quo ad reconvenientem, quia eodem iure quod quis in alterum statuit, ipso debet uti, ff. quod quisque iur., hoc edictum; ff. quod quisque iur., hoc edicto; et ff. quod quisque iur., si quis; et supra, de consti., cum omnes. Et hodie non videtur habere locum quod dicitur de appellatione, quia ipso iure remota est appellatio in qualibet quaestione, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., pastoralis, in principio.
Eodem modo
Id est, secundum eandem formam qua procedit iudex in principali et in reconventione. Et parem potestatem habet iudex quo ad omnia in utraque quaestione. Et sic est arg. quod iudex eandem habet auctoritatem in prorogata iurisdictione sicut et in delegata. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., P et G. Remotio enim appellationis repetita intelligitur in reconventione. Simile 32. q. 7, apostolus. Sicut cum aliquid relinquitur ab herede intelligitur repetitum et a substituto, C. ad Trebel., non iustam; et ff. de leg. 2, debitor § 1; et ff. de ver. oblig., Titia § 1. Sed pone quod actor super una re tantum litteras impetravit, numquid reus potest illum convenire super pluribus? Videtur quod non, arg. ff. de iuris., si idem § quid et si, et arg. huius litterae. Sed contra credo, arg. supra, de mut. petit., ex litteris, ibi: suis quaestionibus. Item retenta hac eadem positione reus reconvenit actorem super pluribus vel super uno tantum, et sic actor efficitur. Numquid actor quasi reus reconveniens potest agere contra reum super alia re, quae in litteris expressa non fuit, arg. ff. de exception., exceptio dicta § illud? Non credo quod hoc possit, quia reconventio non intelligitur nisi quantum ad illum qui primo convenitur. Item arg. contra C. de legi. et const., quod favore. Non est contra, quia illud intelligitur cum princeps suo motu in favorem aliquod ius concedit, puta minoribus vel ecclesiis. Quod dicit hic intelligitur quando aliquis impetravit illud ius. Et Papa ad instantiam petentis illud concessit, unde ipse debet uti eodem, ff. quod quisque iur., hoc edictum; et supra, de consti., cum omnes. Sed hodie ut dixit, ius commune est quantum ad omnes, infra, de appell., ut debitus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.