The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.42 Si proponente aliquo

tit. De rescriptis · 2 glosses
Idem.Incipit Si proponente aliquo · alleged in the gloss as de rescript., si proponente 12× per the register · find the allegations →
Minus competens
Sed videtur quod hoc obesse non debeat, quia huiusmodi modica non nocent. Modica enim res non inducit simoniam, infra, de simon., etsi quaestiones; et 1. q. 1, iudices; et modicum damnum de facili toleratur, 12. q. 2, bonae rei; et modica potest episcopus alienare, 12. q. 2, terrulas; nec pro modico restitutio datur, ff. de in int. rest., scio; et pro modico nec plus nec minus, de conse. dist. 2, re vera; nec pro modico datur actio de dolo, ff. de dolo mal., si oleum, in fi. Sed contrarium videtur, quia fraudulentur tacuisse videtur, ut citius litteras impetret, et quae in fraudem fiunt, imputantur, supra, de rescript., super litteris. Praeterea iste recipiendo modicum beneficium sibi praeiudicavit, unde quaerat sibi victum ex artificio suo, 91. dist., clericus victum. Quia ex quo semel placuit, amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus. Et unusquisque in ea vocatione maneat in qua vocatus est, 70. dist., sanctorum. Et exemplo Apostoli faciat dicentis: ad omnia quae mihi opus erant ministraverunt manus istae, 21. q. 1, clericus. Immo non est aliquis instituendus nisi tantum sibi assignetur, quod sibi providere et episcopalia iura persolvere possit, infra, de praeben., de monachis. Planum est enim quod tenetur inde facere mentionem, alias non valerent litterae, et sic solvitur hic quaestio illa quae ponebatur infra, de praeben., cum teneamur. Sed adverte quod dicit in principio: si aliquo proponente se nullum beneficium ecclesiasticum assecutum. Si ita quis modicum habens beneficium significet Papae sine dubio mentitur, et ideo nullum commodum debet habere de litteris, supra, de rescript., super litteris; quia in fraudem tacet modicum beneficium. Sed si aliquis diceret ita domino Papae, supplicat sanctitati vestrae talis pauper clericus, ut in tali ecclesia beneficium ei conferre dignemini, numquid valent tales litterae? Quia tacuit de modico beneficio, et tamen verum dixit, quia pauper est in veritate. Ista forma non videtur contradicere huic decretali, quia non dicit se habere vel non habere beneficium. Dici potest adhuc quod non valent, quia semper videtur tacere in fraudem beneficium, licet modicum, ut citius litteras obtineat simpliciter se pauperem clericum appellando, quia per hoc intelligit Papa quod nullum habeat beneficium. Quidam dicunt quod bene valent, quia non dicit se nullum, sed pauper beneficium habere, infra, de praeben., dilectus filius 2; et bene dicunt quod non est necesse, quod de modico teneatur facere mentionem, supra, de rescript., postulasti.
De hoc mentionem
Nota ergo quod qui habet modicum beneficium, nihilominus tenetur inde facere mentionem, et multae conditiones aliae subintelliguntur sine quibus litterae non valent. Si est clericus, infra, de transact., ex litteris. Item si non habeat aliud beneficium, supra, de rescript., cum adeo. Item si vult residere in ecclesia, infra, de cleri. non residen., relatum. Item si est dignus, supra, de rescript., cum adeo; et infra, de elect., causam quae. Item si ecclesia tot potest sufficere, infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate; et infra, de vit. et honest. cler., quoniam; et supra, de consti., cum M. Item si de terra illa est oriundus, 71. dist., hortamur; et C. de episc. et cler., in ecclesiis; et infra, de cleri. peregri., te nobis. Si habet perpetuam vicariam quae sufficiat sibi, supra, de rescript., postulasti. Item si ad mandatum Papae alius sit receptus, supra, de rescript., ab excommunicato; supra, de rescript., abbatem; supra, de rescript., litteris. Vel si quam aliam iustam habeat excusationem, supra, de rescript., si quando, unde potes notare versus: clericus indigena dignus pauper residensque // Redditus ut pateant scriptis sunt ita necesse.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.