The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.39 Litteris Apostolicis

tit. De rescriptis · 2 glosses
Idem.Incipit Litteris apostolicis · alleged in the gloss as de rescript., litteris 4× per the register · find the allegations →
Monitorias
Arg. quod per monitorias ius acquiritur, quod non est verum. Nec etiam per praeceptorias vel etiam executorias, sed officium iudicis imploret ut recipiatur, de hoc notatur infra, de renunciat., veniens, in notula quae incipit, arg. quod per litteras.
Cum factum praedecessoris
Nota arg. quod successor tenetur adimplere factum praedecessoris sui, 12. q. 5, quia Ioannes; et 16. q. 6, illud. Sic et mandatum seu praeceptum factum praedecessoris, successor tenetur adimplere, 18. q. 2, dudum. Sic etiam patet ex hac decretali, quod si aliquis sit receptus ad mandatum legati vel praedecessoris, per hoc non fit praeiudicium successori, nec intelligitur ecclesia gravata in eo casu, et sicut clausula illa, si ad mandatum Papae alium recepistis, habet tantum locum in eo qui mandat. Nec habet exceptionem si ad mandatum praedecessoris vel legati alium recipit, sed etiam in legato ipsius mandantis videtur contrarium, quia auctoritate Papae qui delegavit factum est, et qui per alium facit, per seipsum facere videtur, ff. de admin. tut., ita tamen § gessisset; et infra, de sent. excom., mulieres. Si hoc sit factum de speciali mandato, locum haberet exceptio, sed de generali non videtur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.