The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.6 Mulieres

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Mulieres vel aliae · alleged in the gloss as de sent. excom., mulieres 17× per the register · find the allegations →
Sui iuris
Ut sunt servi, sed hoc intellige secundum distinctionem illius decretalis infra, de sent. excom., relatum. Nec intelligas hoc verbum de filiisfamilias, qui dum sunt in patria potestate non dicuntur sui iuris, quia tales debent ad curiam mitti nisi sint infra pubertatem, infra, de sent. excom., quamvis; et infra, de sent. excom., pueris. Ber.
Laborem veniendi
Hoc referas ad arbitrium episcopi, arg. ff. de ver. oblig., continuus § cum ita. Et si videbitur episcopo quod laborem eundi nequeat sustinere propter pericula morae, illum absolvere potest recepta sufficienti cautione quod parebit consilio sive responso Papae, arg. optimum supra, de poenit. et remiss., ne pro dilatione; et infra, de sent. excom., de caetero; et infra, de sent. excom., sacro. Si vero periculum non timetur, consulatur Papa antequam absolvatur. Et hoc videtur dicere littera ista.
Auctoritate vel mandato
Sic supra, de restit. spol., cum ad sedem, ad fi. Et ille dicitur facere qui per alium facit, ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse; et 16. q. 6, consuetudo, in fi.; et infra, de sent. excom., ut famae § ulti.; et C. de accusation., non ideo; et ff. ad leg. Aquil., liber homo si iussu, in princ.; ff. de iuris., si quis id § ulti. Et qui causam praebuit vel opem, tenetur; ff. vi bon. rapt., praetor ait cuius § si cum servum; et supra, de homic., sicut dignum § 2; et supra, de iniur. et damn. dat., si culpa. Sed videtur quod ille qui mandato alterius hoc facit non teneatur, maxime si habeat in illum potestatem vel ei subiectus sit, arg. ff. de regul. iur., non videtur; et lege praedicta ff. ad leg. Aquil., liber homo si iussu. Sed contrarium verum est, quia praeceptum iniustum fuit cui non debuit obedire, sed Deus potius quam homini, infra, de sent. excom., relatum; et 11. q. 3, Iulianus; et 11. q. 3, non semper; et 23. q. 1, quid culpatur, in fi.; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; et infra, de sent. excom., universitatis. Quia nec illa potestas data est laico super clericum, supra, de sent. excom., si vero alicuius § 1. Sed pone quod mandavit, sed ante manuum iniectionem poenituit, quid erit? Respondeo: nihilominus in canonem incidit nisi revocaverit mandatum, ita quod revocatio ad ipsum pervenerit, arg. ff. mand. vel cont., si mandassem; et ff. de Maced., si tamen; et ff. de Maced., si filius; et ff. quod iuss., merito, 1. resp.; et supra, de procurat., mandato; et supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de rescript., ex parte decani. Sed pone quod mandator ante inectionem manuum moriatur, tunc non erit excommunicatus, quia mandatum morte extinguitur, ff. mand. vel cont., inter causas § 1; et supra, de offi. deleg., relatum; et supra, de offi. deleg., licet. Et ecclesia non ligat sub terra arg. infra, de sent. excom., a nobis est; et 24. q. 2, legatur, arg. a contrario. Item pone quod non mandat sed ratum habet ex post facto. Numquid incidit in canonem? Quidam dicunt sic quoniam ratihabitio locum habet in maleficiis, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; ff. de his qui not. infam., quid ergo; arg. C. de incest. nupt., cum ancillis; et supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi. Arg. contra mand. vel cont., si vero § si post. Non credo quod in casu isto incidat in sententiam, licet ex post facto ratum habeat, cum hoc fecerit causa sui et eius nomine. Secus si potuit prohibere et non prohibuit. De hoc dicetur infra, de sent. excom., quantae. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.