Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.37 Relatum est nobis
tit. De sententia excommunicationis · 5 glosses
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.Incipit Relatum est nobis · alleged in the gloss as de sent. excom., relatum — 4× per the register · find the allegations →
Plus Deo quam homini
11. q. 3, quamvis metu; et 11. q. 3, Iulianus; et supra, de voto et vot. redem., ex multa, vers. in tanta; et 22. q. 5, qui peierat; et 22. q. 5, si quis coactus. Aggravatur enim culpa ex persona iniurati, supra, de sent. excom., cum illorum, ubi de hoc.
Sine culpa
Tunc enim possunt absolvi per episcopum, ut hic dicit, et supra, de sent. excom., mulieres; et infra, de sent. excom., quamvis, quae intelligi debent secundum hanc distinctionem. Unde sine culpa privari non debent, supra, de eo qui cog. consang., discretionem; et supra, de eo qui cog. consang., Iordanae; et supra, ut lite non cont., quoniam § 2; et supra, de consti., cognoscentes. Alias si essent domini in culpa, tam ipsi quam servi sunt excommunicati, puta si mandassent. Quia qui per alium facit per seipsum facere videtur, supra, de sent. excom., mulieres; et supra, de sent. excom., ut famae.
In utrolibet casu
Scilicet cum servi hoc faciunt fraudulenter, vel cum dominus nullam culpam commisit. Ergo videtur idem dicendum in viro si in fraudem uxoris suae faciat, et in liberto qui operas praestare tenetur, arg. 29. q. 2, perlatum. Sed hoc non credo cum non inveniam. Quia hoc edictum ut omnes ad curiam mittantur qui expresse non excipiuntur, prohibitorium est, arg. supra, de sent. excom., cum illorum, in princ.
Recompensationem
Sic supra, de voto et vot. redem., quod super his; et supra, de voto et vot. redem., magnae, ad fi.
Enormis
Supra, de sent. excom., cum illorum, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.