The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.24 Universitatis

tit. De sententia excommunicationis · 5 glosses
Idem.Incipit Universitatis vestrae consultationem · alleged in the gloss as de sent. excom., universitatis 10× per the register · find the allegations →
Maxime ubi causa non subest
Ideo dicit maxime, quia idem est etiam si causa subesset, ut infra sequitur. Sed hoc executor non considerat qui exequi debet sive sententia sit iusta sive iniusta, supra, de offi. deleg., pastoralis § quia vero.
Persona
Sic 5. q. 5, illi qui. Arg. contra 86. dist., non liceat; et C. de episc. et cler., authen. sed neque. Solutio: aliud est in episcopo et speciale qui suis manibus nullum percutere debet cui sancitas ignoscendi gloriam dereliquit, C. de episc. et cler., si quis in hoc. Sed abbas hoc facere potest, ut hic, et 45. dist., cum beatus.
Fieri iubeat
Moderate, ita quod non excedat debitam correctionem. Alias potest appellari ab ipso, supra, de offi. ord., irrefragabili. Et puniri etiam debet, supra, de appell., de priore. Et incideret in canonem quia levis et moderata castigatio permissa est, infra, de sent. excom., cum voluntate § 2, ubi de hoc.
Etiam si causa subesset
Licet iusta causa subsit qui aliter quam debeat facit, non excusatur, infra, de sent. excom., sacro. Et sic neque in facto neque in modo faciendi debet esse peccatum. Sic supra, de restit. spol., Pisanis. Arg. contra quod potius causa facti quam ipsum factum considerari debet, 23. q. 8, occidit; et supra, de accusat., cum dilecti; ff. de fur., verum. Nec refert undecumque crimina claruerint, ut corrigantur, 23. q. 4, ecce.
Nequaquam evadunt
Etiam si monachus consentiret, infra, de sent. excom., contingit 1. Arg. contra infra, de sent. excom., ut famae, ubi clerici per laicos capiuntur. Non est contra quia in alio casu diverso loquitur ibi de clerico, qui aliter capi et corrigi non potest, nisi de mandato praelatorum capiatur et ad iudicium adducatur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.