The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus

X 5.38.16 Ne pro dilatione

tit. De poenitentiis et remissionibus · 3 glosses
Gregorius IX.Incipit Ne pro dilatione · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., ne pro dilatione 6× per the register · find the allegations →
Periculum immineat
Sic propter periculum mortae datur absolutio statim, quae alias non daretur, infra, de sent. excom., nuper, in fi.; et infra, de sent. excom., sacro; et supra, de offi. ord., ad reprimendam. Et propter periculum animae statim infans baptizatur, 5. dist., baptizari; et de conse. dist. 4, ne quod absit. Et dilatio propter periculum tollitur, ne interim aliquod contingat periculum, de conse. dist. 4, Iudaei. Et est arg. quod ubicumque periculum timetur, dilatio sine mora vitanda est, 28. dist., de Syracusanae. Item arg. quod sacerdos statim debet currere ad infirmum quando vocatur, quia vitam adimit quisquis morienti poenitentiam denegavit, 26. q. 6, si presbyter; et 26. q. 6, agnovimus. Et reus erit animarum, ut ibi dicitur.
Permittimus
Sic ergo videtur quod episcopi vel alii inferiores praelati exempti ante permissionem non poterant se subiicere alicui confessori sine licentia sui superioris, supra, de poenit. et remiss., omnis. Quia nullus clericus sine licentia sui episcopi potest eligere iudicium non sui iudicis, personae vel rerum, supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti; et 3. q. 6, non liceat. Arg. multo minus iudicium animae, quod maius est.
Providum
Qui sciat ligare ac solvere, de poen. dist. 6, qui vult; et supra, de poenit. et remiss., omnis § sacerdos. Et qui diligenter investiget qualitatem criminis et personae, de poen. dist. 5, consideret.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.