The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.60 Pueris

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Pueris qui in · alleged in the gloss as de sent. excom., pueris 6× per the register · find the allegations →
Pueris
Intellige doli capacibus, supra, de delict. puer., pueris. Alias iniuriam facere non possunt, pati vero sic, 15. q. 1, illud.
Aetatis
Sic ergo parcitur aetati, licet non in totum sed quo ad minorem poenam, ut in delictis, ff. de minor., auxilium § in delictis. In delictis enim non parcitur nisi quo ad minorem poenam, ut ibi.
Rigor
Iuris rigor temperatur quandoque ratione aetatis, ut hic, et 86. dist., tanta; et de conse. dist. 3, eos qui; 35. q. 9, sententiam. Quandoque ratione locorum et temporum, supra, de sent. excom., super eo vero. Et quandoque ratione personae et causae, et loci et temporis, supra, de transact., ex parte; et 23. q. 8, occidit; et 29. dist., sciendum. Quandoque ratione multitudinis et scandali, 50. dist., ut constitueretur, cum suis concordantiis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.