Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.8 Ex litteris
tit. De cognatione spirituali · 1 gloss
Gregorius IX.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de cognat. spir., ex litteris — 1× per the register · find the allegations →
Baptizavit
Et ita fuit filius spiritualis ipsius sacerdotis, 30. q. 1, omnes quos, ubi de hoc; et 30. q. 1, non debet; et 30. q. 4, si quis ex uno, arg. Ergo et filia illius effecta est soror spiritualis viri, ac si ipsum sacerdos de sacro fonte levasset, quia tunc illam habere in uxorem non posset, quia ea mediante compaternitas esset contracta, supra, de cognat. spir., utrum; et supra, de cognat. spir., super eo; et 30. q. 3, super quibus. Ergo multo fortius cum sit pater spiritualis illius. Sed quid movit istum officialem ad sententiandum pro matrimonio? Haec potuit esse causa, quia edictum de matrimonio prohibitorium est supra, de spons., cum apud. Sed hoc non inveniebatur prohibitum expressis verbis de his qui baptizant, quod filii eorum cum talibus non possent contrahere, sed licet expresse non esset prohibitum, satis videbatur esse prohibitum, ex quo pater est ipsius spiritualis. Quia in eo quod minus est prohibitio invenitur, scilicet, in filio illius, quia aliam de sacro fonte levavit, simile est quod dicit Urbanus, nulla ratione prohibitum invenitur, quod vir et uxor simul non possint filium alterius de sacro fonte suscipere, 30. q. 4, quod autem. Hoc est verum verbis expressis, sed in genere prohibitum est, dum prohibetur, quod plures simul non suscipiant puerum de sacro fonte, de conse. dist. 4, non plures. Et quia prohibetur commisceri filiae spirituali, 30. q. 1, non debet. Sed numquid filius sacerdotis potest contrahere cum filia illius, quam recepit ad poenitentiam? Videtur quod non, quia et illa filia spiritualis est sicut illa, quam baptizavit, 30. q. 1, omnes quos. Sed non est ita, quia non contrahitur tanta affinitas in poenitentia sicut in baptismo, quia per poenitentiam non efficiuntur filii sacerdotis affines filiis eorum, quibus poenitentiam iniungunt, nec usquequaque invenitur prohibitum directe vel indirecte. Ergo intelligitur esse concessum, supra, de spons., cum apud.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.