Book V › tit. 5.36 De iniuriis et damno dato
X 5.36.7 Olim
tit. De iniuriis et damno dato · 4 glosses
Honorius III. Episcopo Bononiensi.Incipit Olim scribentibus nobis · alleged in the gloss as de iniur. et damn. dat., olim — 3× per the register · find the allegations →
Revocato
Lite vero non contestata non valet processus, ut hic patet, et supra, ut lite non cont., accedens 1; et supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de purg. can., cum dilectus.
Banniverat
Tale bannum nullum fuit quia nullam habet iurisdictionem in ipsum. Laico enim non licet de clerico legem dare, 96. dist., bene quidem; et 16. q. 7, non placuit. Immo tamquam sacrilegus fuerat puniendus, 16. q. 7, si quis principum. Et quia in eo offendit ecclesiasticam libertatem et propter hanc iniuriam punitur ad expressas, quas propter hoc fecit et damna quae pertulit tali occasione, ut patet.
Taxatione
Debet iudex primo taxare de expensis et damnis in iudicio petitis, 3. q. 3, offeratur, vers. quod fieri. Et postea debet iurare et tali iuramento stabitur tamquam legitimae probationi, C. und. vi, si quando; et 2. q. 1, in primis; supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo, ubi de hoc. Ber.
Usualis monetae
Et si de hac non fuisset dictum de illa tamen intelligeretur, ff. de leg. 1, si servus plurium § ulti.; et ff. de contrah. empt., imperatores. Et si plures essent usuales monetae, videtur de minori intelligendum, ff. de leg. 3, nummis; et supra, de censib., ex parte.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.