Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.18 Ex parte
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 5 glosses
Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis.Incipit Ex parte Compostellani · alleged in the gloss as de censib., ex parte — 5× per the register · find the allegations →
Vota
Annua ab Hispanis tempore cladis praemissa. Laur.
Parvissimam
Quod facere non debent, quoniam omnes ad communem mensuram terrae solvere debent, ff. de contrah. empt., imperatores.
Primo casu
Scilicet cum omnes ad eandem mensuram solvunt. Et ita quod maior pars facit, illi servare tenetur, 100. dist., contra morem; supra, de capell. monach., dilectus; et arg. supra, de censib., sopitae. Item arg. est quod in dubiis servanda est consuetudo vicinorum, arg. supra, de consuet., cum olim; et infra, de censib., super eo; et supra, de censib., ecclesiis; ff. de leg. 1, si servus plurium § ulti. Item in dubii non sequimur quod maximum est, sed quod minimum, ff. de leg. 3, nummis; ff. de regul. iur., semper in stipulationibus. Arg. tamen est hic quod mediocritas est sequenda. De hoc notatur argumenta plura supra, de censib., quanto, in notula: in hoc.
Sunt cogendi
Supple: si solventes plures sint non solventibus, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex parte; et supra, de elect., dudum ad audientiam; et 19. dist., in canonicis; ff. de pacti., et suum heredem, in fi., vel etiam pares dignitates praecellentes, supra, de testib., in nostra; et ff. de pacti., maiorem. Verius videtur quod sive sint plures sive pauciores, ex quo non apparet de mensura antecessorum, sequi debent mensuram solventium. Illam enim praesumo fuisse institutam et ad eos a suis maioribus pervenisse. Vincen.
Ab initio
Simile supra, de voto et vot. redem., licet, in princ. Ideo pro eis bona fit interpretatio, ne ipsorum munificentia erga ecclesias retarderetur, arg. C. de bon. quae liber., constitutionis. Alias dona plenius sunt interpretanda, supra, de dona., cum dilecti, in fi. Ne excogitata fraude aliquis posset obviare suae donationi, 16. q. 2, visis; et 17. q. 4, sunt qui opes; C. de donation., si quis argentum § ulti. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.