The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.14 Sopitae

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 5 glosses
Idem Ravennatensi Archiepiscopo.Incipit Sopitae · alleged in the gloss as de censib., sopitae 24× per the register · find the allegations →
Procurator
Et tamen constitutus erat ab universitatibus pluribus. Sed procurator proprie dicitur, qui mandato domini res ipsius tractat, ff. de procur., procurator est qui. Non est differentia in nominibus secundum canones, dum tamen constet quod ei detur potestas agendi, supra, de procurat., petitio, ubi de hoc; et in Auth. de sanct. episc. § alium autem, coll. 9; et in Auth. de sanct. episc. § si vero episcopi, coll. 9; et 1. q. 3, salvator.
In aliis
Ergo et in monasteriis Bononiensibus, quia idem ius debet habere in his et in aliis, supra, de censib., ecclesiis; supra, de censib., super eo. Quia una et eadem res diverso iure censeri non debet, 12. q. 2, cognovimus; et supra, de decim., cum in tua. Et ita est hic arg. ex eo quod alii faciunt, qui censent eodem iure et sub eodem domino, et tu facere debes nisi ostendas contrarium, 100. dist., contra morem.
Iure communi
Quod solum sufficit, et hoc ius est, 10. q. 1, decrevimus; 10. q. 1, episcopum; et 10. q. 1, placuit. Nec obstat quod dicitur 18. q. 2, luminioso, quia illud intelligitur de exempto.
Consuetudine
Et sic duplici iure censetur. Unde fortius debuit pro ipso iudicari, cum utrumque per se sufficeret, C. de edict. div. Had. toll., edicto.
Facultates
Quod quidem semper considerandum est, supra, de censib., cum Apostolus; 10. q. 3, cavendum; 10. q. 3, inter caetera; et infra, de censib., auctoritate; infra, de censib., quanto; et infra, de censib., cum nuper. Et hoc intellige quando causa correctionis et visitationis accedit, infra, de censib., cum nuper. Sed si ex alia causa, puta pro negotiis propriis, tunc non habebit procurationem, arg. 10. q. 3, relatum; et infra, de censib., procurationes. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.