Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.48 Significavit
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 5 glosses
Idem Episcopo, Decano et Praecentori Herfordensibus.Incipit Significavit nobis · alleged in the gloss as de appell., significavit — 8× per the register · find the allegations →
Ad citationes
Faciendas scilicet. Quando capitulum citabat aliquos, sigillabat litteras illo sigillo. Sed per illud sigillum non debent constituere actorem ad causam, immo cum sigillo noto et authentico. Vel etiam cum citabantur, mittebant nuncium cum sigillo illo. Nec tamen sufficiebat sigillum ad litem totam. Ber.
Constituebat actorem
Adhuc poterat obiici huic actori, quod non erat constitutus de auctoritate archiepiscopi Eboracensis, quia si capitulum conveniat aliquem vel conveniatur, auctoritas praelati debet intervenire. Et si praelatus similiter agat vel conveniatur, debet habere consensum capituli, supra, de iudic., causam quae vertitur; et supra, de procurat., alia, ubi de hoc. Sed si capitulum agat contra praelatum suum vel conveniatur ab ipso, tunc dabitur capitulo actor ad litem auctoritate iudicis ad instar minoris, qui si vult litigare contra curatorem suum, dabit iudex minori actorem, ut Inst. de auct. tut. § ulti.; et Inst. de curator. § ulti. Cum enim ecclesia aequiparetur minori, et capitulum dicatur ecclesia, infra, de testamen., requisisti, ergo et capitulum aequiparatur minori. Sed hic agebat capitulum contra archiepiscopum et contra rectorem hospitalis qui per archiepiscopum fuerat institutus, qui dicebat ordinationem hospitalis ad se spectare. Capitulum vero contrarium dicebat. Unde in casu isto archiepiscopus non praestaret auctoritatem capitulo contra se, et sic iudicis auctoritate potest constitui per capitulum iste actor sive procurator, ut dictum est.
Prius conventus
Haec allegatio est efficax, supra, de rescript., ex tenore; et supra, de for. compet., proposuisti; et infra, de appell., ut debitus.
Aliquam
Arg. quod qui plura narrat in libello suo quorum unum per se sufficeret, sufficit unum probare, infra, de praeben., cum iamdudum; et infra, de accusat., accedens; et supra, de rescript., inter caeteras; ff. de condi. et demon., falsa § 1; et infra, de privileg., ut privilegia. Arg. contra supra, de rescript., ex parte S, ubi de hoc; ff. de excusat., qui testamento; et supra, de rescript., olim; et supra, de probat., licet. Sed ibi se obligavit ad probandum utrumque, ut ibi dictum est. Et sic utraque istarum exceptionum legitima fuit ad appellandum.
Et caetera
Id est, ad vestram praesentiam convocetis et in causa procedatis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.