The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.19 De probationibus

X 2.19.9 Licet causam

tit. De probationibus · 21 glosses
Idem.Incipit Licet causam quae · alleged in the gloss as de probat., licet 30× per the register · find the allegations →
Et infra
Sub isto infra fuit lis contestata coram domino Papa, ut supra, de iuram. calumn., cum causam, cuius pars haec est. Et commissa fuit receptio testium iudicibus, et testibus receptis remiserunt ad Papam depositiones eorum, infra, de testib., cum causam quae.
Trium mensium
Nota quod iudex ex officio suo potest praefigere terminum productioni testium, infra, de testib., in nomine. Item ad exceptiones, infra, de except., pastoralis. Item ad accusationem matrimonii, infra, de clan. despon., cum inhibitio. Item ad accusandum, infra, de accusat., licet; et C. qui accus. non poss., si ea quae; et infra, de fide instrum., accepimus. Item ubi impeditur status alicuius, C. de ing. manum., diffamari. Io.
Opponi
Sic supra, de procurat., in nostra; et C. ad leg. Corn. de fals., querelam. Distinguitur tamen quia aut quaestio de falsa mota fuit in iudicio aut non. Si fuerit mota, numquam postea praetextu falsi retractatur sententia, C. si ex fals. inst. vel test., si tabulas; et C. si ex fals. inst. vel test., et qui, in fi. Nisi appellatum sit, tunc enim potest opponi in causa appellationis, C. de fid. instrum., cum quidam, in fi. Et testes possunt produci, C. de temp. appel., per hanc, in fi. Sed si numquam fuit quaestio falsi mota, licet tunc non sit appellatum, non tamen transit in rem iudicatam usque ad viginti annos, C. ad leg. Corn. de fals., querelam; et infra, de except., cum venerabilis. Et nota quod secundum quosdam non sufficit probare testes esse falsos, nisi probentur corrupti, arg. ff. de re iud., divus, quae loquitur in eodem casu cum hac decretali. Alii probabilius dicunt, ut Bazian., quod sicut sufficit probare instrumentum esse falsum, C. si ex fals. inst. vel test., falsam; et C. si ex fals. inst. vel test., iudicati, sic et testes, cum habeant hinc inde parem vim, C. de transaction., si ex falsis. Sed numquid sufficit probare testes esse corruptos? Arg. quod sic, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. venales; C. quan. pro. non est nec., venales; et infra, de testib., sicut. Econtra videtur quod non, quia non sufficit probare corruptionem, nisi et iudex secutus fuerit dicta corruptorum testium, infra, de re iudic., cum I et A; C. si ex fals. inst. vel test., falsam. Similiter non sufficit probare falsitatem nisi probetur iudicem secutum fuisse illam, ut patet per praedicta iura. Item nota quod sententia quae lata est per falsos testes vel per falsa instrumenta bene tenet, sed retractanda est, ff. de re iud., divus. Et potest retractari per in integrum restitutionem usque ad quadriennium implorato iudicis officio, vel per actionem in factum usque ad triginta annos, vel si criminaliter agatur usque ad viginti annos, C. ad leg. Corn. de fals., querelam; infra, de except., cum venerabilis.
Malitiam
Si de hoc constaret, condemnari deberent ad expensas, supra, de dolo et contu., finem, ubi de hoc.
Circumstantiis
Sic infra, de testib., cum causam quae; et 3. q. 9, nihilominus, arg.; et 4. q. 3, testes.
Reprobationem
Nota quod possum reprobare testes adversarii mei. Et tres probationes possunt fieri et non ultra, infra, de testib., licet dilectus.
Contradicant
Unde non valent, 3. q. 9, nihilominus; et 4. q. 3, si testes § item qui falsa; et infra, de appell., sollicitudinem; 23. q. 7, quod autem; et C. de liber. caus., cum precum.
Singulares
Expresse
Criminibus expresse non probatis.
Opinionis
Quod constitit per attestationes ex parte archiepiscopi exhibitas contra illos, ut supra dixi. Et ille etiam qui examinat testes, debet significare iudici quanta fides sit testibus adhibenda, ff. de testi., testium; et infra, de fideiuss., constitutus.
Modica
Non tamen ex toto nulla, infra, de simon., per tuas 1, quae tamen in alio casu loquitur.
Testes
Qui inducti sunt ad falsitatem probandam.
Se adstrinxit
Sic videtur quod si aliquis se adstringat ad duo probanda, quorum alterum per se sufficeret, quod tunc non sufficit probare unum, nisi impleverit intentionem suam ad quam se obligavit, C. de rei vend., res alienas; arg. supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et ff. de excusat., qui testamento. Arg. contra infra, de appell., significavit, in fi.; infra, de praeben., cum iamdudum; et arg. ad hoc ff. de condi. et demon., falsa. Et ex eo quod dicit adstringit, videtur expressum quod sufficeret alterum probare, nisi specialiter se obligasset, quod verum est, ut supra dictum est. Placen. fuit in contraria opinione. Sed quomodo potest probare testes falsum dixisse? Respondeo indirecte exemplum patet infra, de testib., ex tenore; et infra, de testib., series; et C. de contrah. et comm. stip., optimam. Vel potest probare per alios testes quod corrupti fuerint pretium inde recipiendo. Sed ponamus quod probatum a parte fuit alterum istorum tantum, numquid iudex sententiabit ad dictum ipsorum qui falsum testimonium obtulerunt, nec alii testes adsint quorum testimonium sequatur iudex? Satis videtur quod sic ex eo quod dicit, et sibi imputet quod ad utrumque se obligavit, quia per hoc voluit fidem adhibere falsis vel corruptis obligando se ad utrumque. Secus crederem si alicui obiicerentur plura crimina, ut ab ecclesia repellatur sub hac forma, quia iudex sibi ex officio posset illum repellere, cui probatum esse furtum vel homicidium, licet aliud crimen non probetur, dum tamen utrumque per se sufficiat ad privationem, quia crimina undecumque claruerint, punienda sunt, 24. q. 3, ecce. De hoc dixi supra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Eodem modo
Bene dicit eodem modo, ff. de acq. poss., possideri § econtrario. Nam unus potest habere civilem et alius naturalem possessionem, ff. de preca., et habet § eum qui. Sic ff. commodat., si ut certo § ulti. Sed contra ff. uti poss., si duo, in princ., ubi dicitur quod unus iustam habet possessionem et aliud iniustam, ut ff. qui satisda. cog., sciendum § si fundus; et ff. de iure dot., quamvis; et C. de iure dot., in rebus. Ex quibus colligitur quod maritus est dominus rerum dotalium et uxor similiter. Hic verbum eodem modo solvit contrarietatem.
Titulum
Sed quare tenentur isti ostendere titulum, cum probent se possedisse et possessor non compellitur dicere titulum suae possessionis, 2. q. 5 § deficientibus; et 6. q. 5, accusator? Propter hoc dicunt quidam, quod ubi possessor petit se non inquietari, debet probare titulum, arg. infra, de praescrip., si diligenti; et infra, de decim., dudum; et C. de praescri. long. temp. dec., diutina. Sed hoc non est verum. Ad hoc enim valet assignare titulum, cum agitur interdicto uti possidetis, ut per hoc videatur habere potiora iura. Quia qui potiora iura habet, obtinet in hoc interdicto. Cum enim habeat titulum, patet quod nec vi nec clam nec precario possidet, unde obtinebit, Inst. de interdic. § retinendae. Verumtamen in hoc interdicto non est necesse probare quod quis iuste possideat, sed sufficit quod nec vi nec clam nec precario ab adversario possideat, ff. uti poss., si duo, in princ.; et ff. uti poss., iusta. Hoc autem quod nec vi nec clam nec precario etc., ad tempus litis contestatae referendum est, Inst. de interdic. § hodie.
Occupasse
Et ideo praescribere non potuerunt, quia in occupatis et invasis non currit praescriptio, 93. dist., illud; et 16. q. 3, licet; et infra, de praescrip., quoniam.
A vi turbativa
Nota quod multiplex est vis de quibus dicitur, supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam, et ibi videas. Dicitur tamen vis turbativa quando turbatur possessio et in dubium revocatur quis possideat. Et illa spectat ad interdictum uti possidetis et in rebus immobilibus vel ad interdictum utrobi in rebus mobilibus tantum.
Uti possidetis
Quandoque tamen locus est huic interdicto in casu ubi unus possidet et alter inquietat eum in possessione. Non tamen iudex debet pronunciare: uti possidetis, ita possideatis, sed ne inquietet possessorem, ff. uti poss., ait praetor, si duo § 2. In casibus vero vincit uterque, scilicet ubi redditur inter duos possidentes, unum civiliter alterum naturaliter, ut fructuarius et proprietarius, et neuter possidet ab alio vi vel clam vel precario. Et tunc debet iudex pronunciare uti possidetis, ita possideatis. Non tamen ita confuse sub illis verbis: uti possidetis etc., quia sic daret gladium utrique parti, sed debet examinare qualitates possessionum et probationum et distinguere eas in sententia sua sic: probasti te habere possessionem proprietatis civilem, et ego pronuncio te ita possidere, uti possides. Et tu probasti te esse in possessione ususfructus naturalis, et ego pronuncio te possidere usufructuarium, id est, uti possides, et ita possideas, arg. Inst. de action. § curare. Si autem non liqueat ei de qualitatibus possessionum, non ferat sententiam. Unde si uterque dicit se insolidum possidere naturaliter et civiliter, et uterque probat, si etiam unus probat melius, iudex proferat pro eo sententiam arg. hic. Si vero probationes pares sint, videtur innuere littera ista, quod iudex ita debeat probare uti possidetis, ita possideatis, ut dicunt quidam. Sed non videtur hoc habere rationem, quia sic quod impossibile est probaverunt, scilicet utrumque insolidum possidere, ut hic, et ff. de preca., duo; ff. de acq. poss., possideri § econtrario. Ergo cum non sit maior ratio quare unus possideat magis quam alter, non constat ei quis possideat. Supersedeat itaque, quia de re incerta non potest certa sententia ferri, 33. dist., habuisse; et 11. q. 3, grave; et ff. de re iud., si unus ex pluribus. Quia non liquet ei de causa, ne eius sententia contineat impossibilitatem, per sententiam enim debet ius declarari, ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur. Sed per talem sententiam nulla fit declaratio. Et hoc verum est nisi unus ostendat titulum, sicut hic dicitur. Quia sententiandum est pro eo qui habet titulum. Item si constat quis primum ad iudicem provocavit, contra eum debet sententiari ubi probationes omnino sunt pares, supra, de probat., ex litteris; et infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi. Ubi nullus ostendit titulum vel uterque et omnino sunt aequales probationes, nec appareat quis ad iudicium provocavit, sorte dirimatur, ff. de iud., sed cum ambo; ff. fam. ercis., si quae sunt § 1; C. commun. de legat., si duobus, in princ.; et 26. q. 2, sors. Item nota quod interdictum uti possidetis possidenti datur et eum tuetur. Datur etiam ad excipiendum, alias actio non datur possessori, ff. uti poss., ait praetor § restituendae; et ff. uti poss., ait praetor § interdictum. Item interdictum hoc uti possidetis locum habet tantum de possessione soli retinenda, ff. uti poss., ait praetor § huius; et Inst. de interdic. § retinendae; et Inst. de interdic. § sed interdicto. Sed interdictum utrobi de rebus mobilibus tantum locum habet et proponitur pro retinenda possessione rei mobilis, cum possidens inquietatur, ff. utrob., praetor ait; Inst. de interdic. § retinendae; et Inst. de interdic. § sed interdicto. Et componitur utrobi ex utrum et ubi, et ubi ponitur pro apud et utrum pro quem, quasi dicat, apud quem est res mobilis. Item licet dictum sit quod possessori soli detur, hoc interdictum uti possidetis datur etiam pro iuribus incorporalibus et ususfructus, ff. uti poss., in summa; ff. si serv. vend., sicut § Aristo; ff. de servit., quotiens via, et hic. Laur.
Debeamus
Immo debemus dicere: ecclesia Ravennas possideat et commune Faventinae non inquietet, prout sequitur. Et verba edicti pluralia uti possidetis etc., hoc casu resolvuntur in singulare. Ber.
Potiores
Qui potiora iura habet, obtinere debet, C. de edict. div. Had. toll., edicto.
Commune Faventinae
Hic concipitur sententia nomine communis Faventinae et non procuratoris, unde signatur contra infra, de relig. dom., constitutus; et infra, de capell. monach., dilectus; C. de sent. et interloc. om. iud., non videtur; et supra, de elect., querelam. Dic ut ibi dictum est. Vel potest dici quod ecclesia non multum curat de hac solemnitate, quia invenio quod quandoque condemnatur monasterium et non procurator ipsius, supra, de in integ. restit., suscitata; et infra, de censib., sopitae; et infra, de sepult., in nostra.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.