Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.14 Licet
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 5 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo Bisuntino.Incipit Licet in beato · alleged in the gloss as de accusat., licet — 10× per the register · find the allegations →
Quaesivimus
Sed quare Papa quaesivit ab istis utrum vellent aliquid proponere contra ipsum? Si enim accusator non compareret in termino praefixo, amplius non auditur nisi probet iustam absentiam, 4. q. 5, quisquis; et C. qui accus. non poss., si ea quae; et supra, de fide instrum., accepimus? Respondeo: non statim debet iudex absolvere praesentem licet accusator sit absens, quia potest esse quod habeat iustam causam absentiae, ut supra, ut lite non cont., quoniam. Iudex habere debet rationem viarum et temporis et alterius etiam impedimenti, ff. de vac. mun., tempus; ff. ex quib. cau. maio., si cui § 1; ff. de damn. infect., si finita § si forte; ff. de iud., si praetor, in fi.; et supra, de re iudic., cum Bertholdus. Et ideo Papa istos requisivit, quia forte non credebat quod iusta causa impediti tacerent, arg. 2. q. 7, plerumque. Et nota quod licet absenti restituatur accusatio sua, ff. ex quib. cau. maio., si cui § 1. Tamen minor non restuitur ad accusandum, ff. de minor., auxilium. Vel ideo non imponitur silentium accusatori, quia accusator prius monendus est, ut procedat, C. qui accus. non poss., qui crimen. Et ideo isti requisiti fuerunt si vellent aliquid proponere, quia si requisitus accusator non procedat, ammodo non auditur, ut hic patet et per iura praedicta. Sed videtur quod isti debuerunt puniri in expensis, quia fecerunt illum citari ad curiam malitiose, arg. praedicta lege C. qui accus. non poss., qui crimen; et ff. de iud., eum quem temere. Sed excusantur propter nuncium qui formam mandati excessit, unde non tenebantur. Idem videbatur dicendum ubi etiam de crimine agitur civiliter, ff. de iure fisc., ex quibusdam § senatus. Sed in negotiis civilibus aliter proceditur contra absentem actorem, C. de iud., properandum. Io. De hoc dictum est supra, de dolo et contu., prout.
Excessit
Et ideo non valuit, nec praeiudicat eis ex quo non habent ratum, supra, de offi. deleg., cum olim abbas; et supra, de rescript., cum dilecta.
De caetero
Supra, de accusat., de his; 4. q. 5, quisquis; et 5. q. 5, illi qui; C. qui accus. non poss., si ea; ff. ad Turpil., qui destitit; nisi iterato crimen committeret, arg. 6. q. 1, imitare. Nam exceptio rei iudicatae non obstat nisi de praeteritis commissis, ff. de excepti. rei iud., si rem meam; et ff. de excepti. rei iud., si quis ad exhibendum; et C. ad exhib., neque; et C. ad exhib., non ignorabit; et supra, de except., adversario.
Citra vinculum inscriptionis
Et quia ante inscriptionem destiterunt eis non imputatur, quia nemo compellitur accusare, 2. q. 3, si quem; et 2. q. 3, si quis iratus. Post libelli oblationem sine poena disistere licet, ff. ad Turpil., quaesitum; ff. de in ius voc., libertus. Tamen ille qui infamavit, tenetur iniuriarum, ff. de iniuri., item apud § si quis libello. In civilibus tamen actionibus bene compellitur agere post libellum oblatum reo instante, C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel. Io.
Delectemur
Arg. quod praestantius est privilegium bonae famae quam malae opinionis, arg. infra, de purg. can., cum in iuventute.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.