Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.6 De his
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 1 gloss
Ex concilio Maguntino.Incipit De his criminibus · alleged in the gloss as de accusat., de his — 6× per the register · find the allegations →
Replicari
Quia si probato crimine iudex cum illo dispensavit, si fuit tale crimen quod potuit dispensare, crimina semel dimissa iterum in ultionem divina clementia venire non patitur, de poen. dist. 4, divina clementia, ad fi. distinctionis; et 23. q. 4, si illic, ubi de hoc; et 2. q. 3 § notandum. Si vero absolutus est, quia accusator non probavit, tutus est quia de delicto unius hominis saepius quaeri non debet, ff. naut. caup. stab., licet § ulti.; et 35. q. 9, veniam. Et hoc verum est nisi in duobus casibus, puta si secundus accusator primum doceat praevaricatum fuisse, ff. de praevaric., praevaricationis; C. de accusation., si quis homicidii; et infra, de collus., scripta. Item si suum dolorem prosequatur ignorans accusationem ab alio institutam, ff. de accusation., si cui § hisdem. Et hoc intellige cum actum est in forma iudicii. Si autem poenitentiam egisset occulte. quo ad Deum absolutus est, sed accusatio in iudicio facienda non cessat propter hoc, 33. q. 2, admonere. Vincen.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.