Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.12 Cum in iuventute
tit. De purgatione canonica · 8 glosses
Idem.Incipit Cum in iuventute · alleged in the gloss as de purg. can., cum in iuventute — 8× per the register · find the allegations →
Corripit
5. q. 5, non osculatur; 23. q. 5, non putes.
Ab illius
Scilicet neptis suae, cum qua dicebatur dormivisse, supra, de praesump., cum in iuventute, quae est pars istius et haec continuatur ad finem illius. Ber.
Facile sequitur
Quia pronior est ad malum quam ad bonum omnis aetas ab adolescentia, 12. q. 1, omnis. Et humana natura facile prolabitur ad delictum, in Auth. de monach. § sancimus, circa fi., coll. 1.
Ubi
Id est, postquam.
Postulare
Sed qualiter potuit hoc postulare, cum ei hoc non fuerit iniunctum et procurator non possit deferre iuramentum nisi specialiter sit ei hoc mandatum, ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Dominus non tenebatur ratum habere factum procuratoris, secundum quod Papa hic innuit ex eo quod dicit, non iuris necessitate. Vel potest dici quod non excedit mandatum, si facit quod est vicinum mandato, supra, de elect., in causis; ff. iudi. solv., iam tamen § in hac stipulatione, in fi. Vel dicas quod procurator ad hoc mandatum habebat, prout satis colligitur ex ipsa littera.
Importunitate
Simile de poen. dist. 1, importuna; C. de petit. bon. sublat., quisquis, lib. 10.
Tunc purgarent
Praesumitur ergo quod suffraganei partem sui metropolitani foveant, quo ad ea quae spectant ad honorem ipsius, unde possunt recusari in factis ipsius, supra, ut lite non cont., accedens 1.
Non sint
Notabile est quod aliquis per seipsum possit purgari sine aliquibus sui ordinis, si omnes alii sunt inimici eius qui sunt sui ordinis, arg. 2. q. 5, si legitimi. Et tunc cum aliis inferioris ordinis potest se purgare, et etiam cum laicis si clerici deficerent ex eadem causa, arg. 2. q. 5, omnibus. Et etiam cum feminis, arg. 18. q. 2, in decima. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.