The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus

X 2.23.15 Cum in iuventute

tit. De praesumptionibus · 8 glosses
Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum.Incipit Cum in iuventute · alleged in the gloss as de praesump., cum in iuventute 4× per the register · find the allegations →
Honestum
Ex quo enim adeptus est tantam dignitatem, praesumitur quod ratione suae virtutis adeptus sit, 61. dist., sacerdotale; et 61. dist., miramur. Et is gradus caeteros antecellit, quem labor prolixior et stipendia meliora fecerint anteire, C. de off. magist. offic., nemo.
Ad senilem
Arg. quod ex quo quis honestus fuit, quod et postea fuerit honestus, supra, de praesump., mandata; et 2. q. 1, in primis, in fi.; ff. de re milit., non omnes § a barbaris. Item praesumitur pro senili aetate potius quam pro iuvenili, arg. 34. dist., fraternitatis; 20. dist., de quibus. Et iurisperitus ex verbis senum rusticorum argumentatur, ff. de leg. 3, si chorus § 1.
Frequentius
Non tamen semper, iuxta illud: stultitia est quae te non sinit esse senem // quod nova testa capit inveterata sapit. Et difficile continentiam servat qui illicito se concubitu maculare non metuit, 34. dist. § quod vero. Et peccator cum venerit in profundum vitiorum contemnit, 17. dist., nec licuit.
Naturale foedus
Infra, de cohab. cler. et mul., a nobis; et C. de episc. et cler., eum qui.
Detulisset
Denunciando, quoniam laicus non potest clericum accusare, infra, de accusat., cum P; et supra, de testib., de caetero. Nec praesens absentem, 3. q. 9, accusatori; et 2. q. 7, ipsi apostoli.
Caritatis radice
Unde non debuit admitti, infra, de accusat., cum oporteat; et infra, de accusat., meminimus.
Malignis delationibus
Id est, detractionibus. Et est arg. quod propter infamiam a malevolis ortam non est inquisitio facienda vel purgatio indicenda, infra, de purg. can., cum in iuventute, quae est pars illius, et 11. q. 3, in cunctis; infra, de accusat., qualiter et quando 2.
Rescripserunt
Bene debuit eis credi cum essent ad hoc deputati a domino Papa, arg. supra, de probat., post cessionem; et 11. q. 3, curae; supra, de fide instrum., scripta. Et praeterea per has litteras nulli fiebat praeiudicium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.