Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus
X 2.23.6 Mandata
tit. De praesumptionibus · 4 glosses
Idem Maximo Episcopo.Incipit Mandata coelestia efficacius · alleged in the gloss as de praesump., mandata — 9× per the register · find the allegations →
Mandata caelestia
Scilicet alter alterius onera portate, 50. dist., ponderet; et supra, de offi. archipresb., ut singulae.
Partiamur
Nota arg. de officiis partiendis, 93. dist., diaconi, circa medium, ibi sufficit huic ordini etc.; C. de assessor., nemo; 16. q. 1, presbyteros; ff. de pacti., si plures; 89. dist., singula. Arg. contra ff. de adopt., si consul. Solutio: prima regula generalis est. Contraria tamen quandoque inveniuntur, aut causa necessitatis vel utilitatis concessa, 21. q. 1, relatio; 30. q. 1, ad limina; ff. de contrah. empt., fistulas § fundum; et ff. de stip. serv., cum servus stipuletur § communis servus.
Vices sedis Apostolicae
Et tamen non poterit extendere manum ad ea quae in signum universalis dominii sunt Romano pontifici reservata, supra, de translat., cum ex illo; et supra, de offi. legat., quod translationem.
Sed personae
Et ideo cum persona finitur, 7. q. 1, petisti; ff. de constit. princ., quod principi, in fi. Si vero loco concedatur privilegium, perpetuum est, 16. q. 1, hinc etiam; et 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et sacerdotum; et 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et monasteriorum; ff. de iure immun., immunitates; et infra, de instit., cum venissent.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.