Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.18 Cum Bertholdus
tit. De sententia et re iudicata · 12 glosses
Idem.Incipit Cum Bertholdus miles · alleged in the gloss as de re iudic., cum Bertholdus — 26× per the register · find the allegations →
Cum universitate
Infra, de iure patron., ex litteris; ff. de contrah. empt., si aquaeductus; et ff. de contrah. empt., dolia.
De consensu episcopi
Aliter non posset, supra, de offi. archidiac., cum satis. Nisi haberet hoc de praescripta consuetudine, supra, de offi. archidiac., dilecto; infra, de excess. praelat., ad haec.
Adversus
Sed qualiter potuit iste T. agere, cum sola praesentatione nihil habeat iuris. Immo videtur quod contra episcopum deberet agere ad interesse, infra, de iure patron., pastoralis? Respondeo: bene acquiritur ius praesentato a vero patrono, licet episcopus eum non admittat, dummodo suam voluntatem patronus non mutet, et sic potest agere ut sua praesentatio confirmetur, ut hic patet. Sicuti electus potest agere ut sua electio confirmetur, supra, de elect., postquam; et supra, de elect., publicato.
Remisissent
Assignando terminum peremptorium ad sententiam audiendam, ut patet in antiqua. Alias non tenuisset sententia lata contra absentem, ff. quae sent. sine appel., illud § ex eo edicto. Et ea quae adversus absentes non per contumaciam statuuntur, non tenent, C. quom. et quan. iud. sent. prof., ea quae. Sed hic tenuit sententia, ut patet per sequentia et propter terminum peremptorium statutum ad sententiam. Sed quia probavit iustam causam absentiae, revocatur sententia, ut 3. q. 9, caveatur. Ber.
Breve tempus
Et ita videtur quod mora possit purgari in iudiciis, ff. si quis caut., si post tres. Quod locum habet ante litem contestatam, et ubi ius actoris non est factum deterius, ut dicit illa lex. Sed hic non fuit sententia retracta propter breve tempus. Sed quia probavit iustam causam absentiae, fuit auditus.
Iustam causam
Alioquin non fuisset auditus. Arg. contra supra, de in integ. restit., ex litteris. Sed illud fuit in favorem matrimonii, et quia non poterat habere recursum contra dolosum, cum in eo casu fuerit non solvendo, supra, de procurat., querelam; et 5. q. 3, si aegrotans. Et ita revocatur sententia si iuste impeditus venire non potuit, ff. de damn. infect., si finita § si forte. Nec dicitur iudicatum ubi iusta de causa detentus praesens esse non potuit, ff. de re iud., quaesitum. Nec mandari debet talis sententia executioni, ut ff. de iud., si praetor, in fi. Et est notabile istud quod revocatur sententia cum interesse non potuit. Et sic est arg. quod iudex non debet nimium festinare ad sententiam, ut dicit lex praedicta ff. de damn. infect., si finita § si forte.
Decernerent
Sed qualiter potuit iste legatus retractare sententiam suam, cum nullus iudex possit hoc facere, dummodo non sit lata contra ius constitutionis C. sent. rescind. non pos., neque. Respondeo quod non potest retractari nisi per in integrum restitutionem, ff. de minor., in causae 2 § ulti.; et ff. de minor., praefecti. Vel nisi ipso iure sit nulla, C. de accusation., si accusatoribus. Unde hic fuit retractata per in integrum restitutionem. Et improprie ponitur hic, nullus momenti, quia talis sententia bene tenet quousque fuerit revocata.
Committentibus
Sed qualiter delegatus ab alio quam a principe committit alii vices suas contra illud, supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero; et C. de iud., a iudice? Quidam dicunt quod hic erat lis contestata coram delegatis. Unde cum videantur facti quasi domini litis, possunt alii committere vices suas ad similitudinem procuratoris, arg. C. de procur., nulla; et C. de procur., neque tutores. Vel dic quod hic non fuit oppositum. Et ideo taliter de facto processum fuit, et hodie stari debet praedictis iuribus, C. de iud., a iudice; et supra, de offi. deleg., super quaestionum. Et est expressum infra, de appell., cum causam. Unde non valet hodie quod hic dicitur.
Minus sufficienter
Et tamen admissus fuit per talem probationem, ne veritati opinio praevaleret, ut sequitur. Et sic arg. colligitur hic quod minus sufficiens probatio admittitur. Ex pluribus aliis causis fuit iste auditus, quia circumventus fuit iste legatus ex pluribus causis, quae in sententia continentur. Primo dicitur quod ille erat in possessione iuris patronatus, et hic falsum fuit. Item dicebatur in sententia, quod T. defecerat in probatione, et hoc fuit falsum, ut infra dicitur. Item quia causa non fuit sufficienter instructa ad legatum remissa, quia attestationes illius T. non fuerunt remissae ad legatum, prout ipse mandaverat. Unde manifeste apparet legatum circumventum fuisse. Ber.
Quodam iure
Sed videtur quod propter hoc quod fuit in possessione partis, quod etiam fuit in possessione totius, ff. de servitu. rust. praed., una est via. Et qui minimam partem fundi possidet, totum possidere videtur, ff. de acq. poss., possideri. Sed non est ita, supra, de praescrip., auditis, ubi de hoc; et infra, de capell. monach., dilectus. Quia perceptio pensionis nec possessionem probat nec dominium, supra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; et ff. de acq. poss., quamvis § 1. Quia alia est perceptio pensionis, et alia possessio praesentationis. Et ideo erravit legatus in sententia, credens hoc sufficiere. Et haec pensio sive census potest constitui a patrono in fundatione ecclesiae de auctoritate episcopi, 18. q. 2, Eleutherius; et infra, de iure patron., praeterea quoniam, et hoc ante consecrationem ecclesiae. Post consecrationem non potest ei aliquod onus imponi, quia rei consecratae non imponitur servitus, ff. de servit., servitutes § ulti. Et quod humani iuris esse desinit, servitutem non recipit, ff. comm. praed., caveri. Io. Et per talem perceptionem non fuit in possessione iuris patronatus, cum hoc non fuerit de fructibus iuris patronatus, sed praeter ius patronatus potest talis census constitui a patrono in ipsa fundatione, ut in capitulo praecedenti 18. q. 2, Eleutherius; et infra, de iure patron., praeterea quoniam. Quid intelligitur nomine iuris patronatus colligitur infra, de iure patron., nobis. Ber.
Intentionem
Scilicet quod fuerat praesentatus a vero patrono, ut dicit in fine.
Patrono
Per hoc patet quod patronus de obligatione quam fecit, excepit ius patronatus, alioquin transisset cum universitate, infra, de iure patron., ex litteris; arg. ff. de contrah. empt., in modicis. Sic et in fundo vendito accedunt servitutes et alia iura, ff. de contrah. empt., si aquaeductus; et ff. de contrah. empt., licet extra; et ff. de contrah. empt., dolia. Et sic fundus dotalis transit cum universitate, ff. de fund. dot., interdum. Sed alia ratio est in emptore vel feudatario qui directum et utile dominium habent in re, et aliud in creditore. Quia si ius praesentandi consistit in fructu, eo ipso quod creditor utitur tali fructu, exonerari debet quantitas debiti, C. de pigner. act., quod ex operis; et C. de pigner. act., creditor qui praedium; et infra, de usur., plures; et infra, de usur., quoniam. Sed talis fructus aestimari non potest, et ideo non diminuit quantitatem debiti. Item nec aliis iuribus utitur creditor, nisi hoc convenerit, ff. de pigner. act., sed an viae. Item quia soluto pignore omnia iura tolluntur, ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., debitoris; et C. si pig. pignor. dat., etiam; C. si pig. pignor. dat., si creditor. Et sic praesentatus soluto debito esset de ecclesia removendus, quod est contra illud, 16. q. 7, inventum; et 56. dist., satis perversum; et infra, de excess. praelat., tanta. Item quia creditor peccat utendo pignore, ff. de fur., creditor; alias incipit ff. de fur., si pignore. Licet enim creditor rem sibi obligatam possit locare, ut ff. de pigner. act., creditor. Tamen fructus computabit sibi in sortem, infra, de pignor., cum contra. Licet enim in venditione omnia iura transeant, arg. ff. de off. praef. urb., omnia § 4, vers. cum urbem nostram. Non tamen in obligatione generali veniunt quae specialiter non obligarentur, ff. de pignorib., obligatione; et ff. de pignorib., vel quae; ff. de peculi., qui peculium; et C. quae res pign. oblig. poss., alumnos. Arg. contra ista, scilicet quod fructus non diminuant sortem, quia servitus quandoque inutilis est, ff. de servit., ei qui fundum. Sed ius patronatus bene transit cum universitate, nisi specialiter excipiatur, infra, de iure patron., cum saeculum; et infra, de iure patron., ex litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.