Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus
X 3.21.6 Cum contra
tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 6 glosses
Idem R. de Monte Fortino.Incipit Cum contra G. · alleged in the gloss as de pignor., cum contra — 3× per the register · find the allegations →
Perceptum
Immo et quod percipi potuit, computandum est, C. de part. pig., cum pignoris.
Fructus
Fructus intelliguntur qui supersunt deductis expensis, C. de fruct. et lit. exp., hoc fructuum.
Canonicas
Infra, de usur., quoniam; C. de pigner. act., quod ex operis; et C. de pigner. act., creditor qui praedium.
Computari
Nisi in casibus supra, de feud., insinuatione; et infra, de usur., plures; et infra, de usur., conquestus; et infra, de usur., salubriter.
Extenuassent
Non enim potuit primus creditor in plus obligare pignus secundo creditori quam ei fuerat obligatum, infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; et ff. de regul. iur., nemo plus; et ff. de usufru., quod nostrum; et infra, de iure patron., quod autem, in fi. Arg. contra ff. de acq. rer. dom., non est novum. Tanc.
Restituendas
Tenetur enim creditor pignoratitia actione, si pignus deterioraverit, C. de pigner. act., quod ex operis. Sic et res commodata reddita non videtur, si deteriorata reddatur, ff. commodat., si mihi § 1.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.